poniedziałek, 13 maja 2013

De voce colorum


Achromatopsia, sive graviore ac rarissima forma morbi Daltoniani, laborat Neil Harbisson, iuvenis Catalonus patre Anglico. Nihilominus caput eius machina speciali instructus est, cuius usu colores cognoscuntur ut soni (exempli gratia, colore rubro a se detecto producit machina sonum f, caeruleo – cis, flavo - la etc.). Discernit Harbisson usu suae machinae circiter 360 sonos/colores, multo plures quam homines visu acerrimo praediti.
Rogatus a diurnario ephemeridis "Gazeta Wyborcza": "Qualis color est tibi maxime gratus?", respondet Harbisson: "Melongena". Nam hoc immo holus efficiat unicum sonum altum ac simul robustum, quod a nulla alia re imitari possit. Violaceum putat esse colorem alacerrimum ac vehementissimum omnium, qui scilicet animum spectantium in se celerrime advertat, qui ergo in semaphoris viarum instrui debeat loco hodiernae lampadis rubrae – ruber enim sit color multo pacatior atque "innocens", minore frequentia praeditus.
Simul audit Harbisson picturas. Maxime ei placent Warhol, Miró et Rothko – horum soni purissimi sunt. Velázquez autem et Munch turbant aurem, nam multis utantur variationibus eiusdem chromatis; aliis verbis: soni effecti picturis Velázquezianis vel Munchianis sunt sibi invicem valde similes, ut sunt plerumque soni melodiae pellicularum horrificarum.
Et, vice versa, modos musicos audiens Harbisson statim mente pingit colores iis aptos: Mozartem esse flavum, Beethovenem violaceum et caeruleum, cantilenam autem "Baby" a Justino Bieber cantatam - purissime roseam. Ceterum musica classica videtur Harbissoni simplex – constat e duodecim sonis, qui continuo repetuntur. Magis ei placent modos, quos false canunt cantatores imperiti, e.g. discipuli tempore sollemnitatis finis anni scholaris. Aut symphoniaci cum ante concentum tendunt (=accomodant) instrumenta. Hos audiens interdum discernat Harbisson e.g. colorem lapidis Turcici incredibili raritate.
Diurnario roganti:
- Quae tibi sunt loci sonice gratissimi omnium? Prata? Ora maris?
respondet:
- Pantapolia (=hyperagorae), praesertim hae eorum partes, ubi merces purgatoriae (=chemia domestica) venduntur. Natura munid enim est generaliter monochromatica, ne dicam taediosa, hyperagorae autem continent omnes possibiles colores.
Insuper docet nos Harbisson homines provectiori aetate sonare infirmius quam iuvenes. Feminas in summa intermedia audiri citius manifestiusque quam viros propter... ornatum oris. Peregrinatores vivioribus plerumque coloribus loquuntur quam autochthones.
Ceterum, ob cotidianum usum "machinae chromatophonicae" intueatur hodie cautius Harbisson frequentiam sonorum vocis humanae. Ita e.g. reperire potest facilius aliquem mentientem, nam tunc vox eius insolita sibi prius frequentia emittatur. Primus ergo omnium scivit Harbisson praesidentem Clintonem cum Monica Lewinsky Venerem quodam modo re vera coluisse. Primus scilicet praeter ipsos Clintonem et Lewinsky.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz