Insigne Polonorum monstrat aquilam albam. Inter
ornithologos contenditur quod genus aquilarum esse re vera avem sanctissimam
nostratum: in aemulatione manent novem genera, sed maxima pars peritorum putant
Haliaeetum albicillam alitem huius honoris maxime dignum.
Diurnarius atque amicus meus Adam Wajrak, qui de
animalibus in actis diurnis "Gazeta Wyborcza" cotidie fere narrat, de
isto haliaeeto nuper loquens dixit eum esse necrophagum, qui scilicet
cadaveribus (reptilium, murum etc.) vescitur. Propter hanc opinionem quispiam
patriota Polonus amicum hunc meum in ius vocare conatus est, propter... laesam
maiestatem civitatis.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz