środa, 15 maja 2013

De praestantia vini pomorum super abstinentiam Lutheranorum


Optime evenit cuidam viro Lutheranae fidei, incolae oppidi Vistula (unde flumen Vistula originem capit), in qua regione montana Protestantes maxima e parte habitant –res rarissima in Polonia aliter plerumque Catholica. Dico de domino Iohanne (Jan) Wantuła (1877-1953), scriptore rusticano ac bibliophilo, qui suos concives libros pervarios legere adhortatus est (nam solebant Lutherani homines unius libri esse, solam scilicet Sacram Scripturam domi tenentes, lecturam aliorum librorum putantes rem supervacaneam).
Sed ego de alia re hic narrare volo, citans narrationem scriptoris Georgii (Jerzy) Pilch, etiam Lutheranae fidei, in eodem oppido (Vistula) nati. Qui dicit dominum Wantuła (sibi in pueritia bene notum) fuisse actuosum osorem alcoholismi. Pro dolor, habebat quoque Wantuła hortum producentem magnam copiam malorum, at propter nimietatem in hac regione pomorum mala difficillime vendebantur, solus ergo modus ea consumendi erat consumptio domestica. Ut herus diligens nullo modo voluit Wantuła poma sua in arboribus pendentia aut caduca iam in gramine putrescere. Carebat tamen otio ut condituram ex his pomis faceret, imprimis ut putamen malorum detraheret (quae actio, ut scimus, edax vera temporis esse potest). Solus autem modus malis una cum putamine uti erat... vinum sive temetum facere. Hoc modo factum est, ut domus osoris alcoholismi simul locus fieret, quem libentissime petebant multi heri Wantuła amici a potione alcoholico minime abhorrentes, ut ab eo paratum vinum pomorum gustarent.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz