Hodie nos omnes
telephona gestabilia ad corpus semper adhaerentia aut bulgis mulierum inserta
portamus, olim autem communicatio inter humanos multo difficilius efficiebatur.
Ob hanc rem e.g. monticolae Bavarici et Tirolenses evolverunt technam modulata
voce (tunc alta, tunc ima) procul vociferandi, unde et cantus originem trahit
nomine Jodel.
Me aliquando
similis vocis modulationis testem fuisse in montibus Carpatis Polonorum, ubi,
prope vicum Obidza, audivi monticolas iuvenes in convallibus inter se
vociferando communicare, simplicissimos nuntios serie melodica syllabarum
transferendo. Sicut fere in classicis cantationibus cantatorum iodelianorum: ehoihieho,
huhedraehe, holadaittijo... etc. Quod, ni
fallor, nihil plus significabat quam: Me
hic adesse... Excpecta, quaeso...
Mox tibi adveniam, ubi es? (tunc
alter monticola primo cantatori simili voce responditurus erat).
Vallis
montana formabat quasi capsam (pyxidem) resonanticam, cuius usu vox usque
distantiam plus quam, puto, chiliometris portabatur.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz