środa, 8 maja 2013

Histrio casu factus


Praeclarus histrio US-Americanus Antonius (Anthony) Quinn – mortuus a. 2001 aetate 86 annorum ac notus inter alia pelliculis "Graecus Zorba" et "Laurentius Arabs" – ut puer bene artem pingendi ac sculpendi exercebat et postea apud Franciscum (Frank) Lloyd Wright architecturae studebat. Cui disciplinae se omnino daturum putabat. A magistro tamen suo iussus est nonnullis lectionibus histrioniae adesse, ut impedimentum quoddam loquendi, quo laborabat, expugnaret. Quinn impedimentum superavit, sed simul histrioniam colere coepit atque ob hunc novum amorem architecturam in fine neglexit. 

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz