Marcello Pellegrino
Ernetti (1925-1994) est nomen sacerdotis benedictini gente Itala, qui erat theologus
(exorcismorum peritus), physicus quanticus atque musicologus (studebat musicae
prae-Christianae sive prae-polyphonicae). Maxime notus tamen est pater Ernetti -
credant, qui id credere velint - instrumento
a se invento nomine 'chronovisorium', quo... res praeteritae in albo visifico
inspicerentur.
In percontatione sui anno
1972 perfecta a diurnario ephemeridis "Domenica del Corriere" pater
Ernetti asseverabat se una cum duodecim aliis scientistis (in quorum numero
adfuissent Enrico Fermi et Wernher von Braun) annos quinquagenarios praeteriti
saeculi invenisse ac produxisse instrumentum quo imagines temporis praeteriti
"capi" possint.
Rumor fert Ernetti (in
quadam huius historiae versione una cum papa Pio XII) usu hoc chronovisorio
spectasse passionem Christi aut (quod saepius narratur) tragoediam perditam
Ennianam nomine "Thyestes".
Morte sui appropinquante
Ernetti confessus est nuntios de spectaculo passionis
Christi/"Thyestis" se mendose disseminasse, sed inventum ipsius
chronovisorii ut rem veram etiam tunc (i.e. in limine Leti) asseverasse dicitur.
Ceterum amicus eius, quoque sacerdos catholicus nomine Francois Brune (auctor
libri "Mortui loquuntur"), putat eum vi coactum esse refutationem
spectaculorum in chronovisorio spectatorum pronuntiare.
Chronovisorium, secundum
Brune, in membra discerptum, usque hodie remanet in locis subterraneis
Vaticani.
His a me hodie lectis, in
mentem venit "Vigil Aeternitatis" (The Guardian of Forever) pelliculae "Iter stellare" (Star Trek).
Utrum omnibus luminis coloribus ornabantur imagines, quas per hanc machinam ostendi posse mentitus est sacerdos iste, an modo variabant inter lucem et tenebras, sicut spectacula televisifica?
OdpowiedzUsuńAlbi tantum et nigri coloris essent hae imagines. Inspicias e.g. http://www.loschiaffo.org/la-macchina-del-tempo/
OdpowiedzUsuńFortasse hac in fabula id quod maxime mirandum est non ad machinam ipsam pertinet, sed ad possessorem: quisnam enim gentium credere potest Vaticanos senes Italos plerosque, qui parum videantur aut naturam rerum aut ullam nostri saeculi novitatem intellegere, machinam excogitasse et habere quam docti homines artium physicarum Vaticanis longe peritiores negant fieri posse. Quae machina nil aliud videtur quam aliud "miraculum" (sic enim "mendacium" saepius a sacerdotibus scribitur) quod forsitan nunc in hypogaeo locisque subterraneis Vaticani conditum iaceat una cum tribus quattuorve capitibus Ioannis illius Baptistae. At haec sententia de commentario Italice scripto sumpta propter aenigma logicum aliquatenus arridet: "Tutti coloro che videro il cronovisore in funzione, capirono che quello strumento era potenzialmente molto pericoloso e avrebbe potuto sconvolgere la vita dell’umanità." Id est, "Omnes qui chronovisorum spectaverunt suo munere fungi…" quod mendacium non potest vocari, nam, ut docet ars logica, verum est quodcumque in universos asseverare volumus, dummodo "universi" intellegantur neminem hominum comprehendere, ut si dicamus omnes fideles magistratus Theodisce loqui, cum iam compertum habeamus nullos magistratus scire fidem ulli praestare.
OdpowiedzUsuń