17 Galli fautores pedifolii apprehensi sunt in quadam
urbe Indonesiae a vigilibus publicis quod vias huius urbis percurrebant manu
tenentes vexilla Francogalliae (colore sc. caeruleo-albo-rubro). Casu simillimo
vexillo utuntur rebellatores petentes sui iuris statum insularum Malucarum
Meridionalium (quae insulae hodie pars Indonesiae sunt, annis autem 1950-52 a
Batavis statu independente donati sunt).
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz