Mense Martio huius anni bis (diebus scilicet 16. et 22.)
evenit, ut tramen vectorium societatis Gallicae SNCF non steterit - ut secundum
horarium deberet - in statione ferriviaria urbis Yvetot Normannorum (communitas
circeter undecim milia incolarum), licet adessent ibi peregrinatores et descendere
et ascedere hoc tramen cupientes. Nemo scit huius rei causam ac locutor SNCF
dixit tantum de 'errore humano'. Diurnarii ephemeridis cavillatoriae "Anas
vinculata" ("Le canard enchainé")
putant huius calamitatis ream esse... ipsam stationem ferriviariam urbis
Yvetot, nam omnino talis illa est ut sescentes aliae stationes in tota Francogallia,
aedem eius scilicet nihil in se extraordinarii portare, ergo a gubernatore
traminis facile neglecta esse potuerit.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz