poniedziałek, 27 maja 2013

De chronovisorio patris Ernetti

Marcello Pellegrino Ernetti (1925-1994) est nomen sacerdotis benedictini gente Itala, qui erat theologus (exorcismorum peritus), physicus quanticus atque musicologus (studebat musicae prae-Christianae sive prae-polyphonicae). Maxime notus tamen est pater Ernetti - credant, qui id credere velint - instrumento a se invento nomine 'chronovisorium', quo... res praeteritae in albo visifico inspicerentur.
In percontatione sui anno 1972 perfecta a diurnario ephemeridis "Domenica del Corriere" pater Ernetti asseverabat se una cum duodecim aliis scientistis (in quorum numero adfuissent Enrico Fermi et Wernher von Braun) annos quinquagenarios praeteriti saeculi invenisse ac produxisse instrumentum quo imagines temporis praeteriti "capi" possint.
Rumor fert Ernetti (in quadam huius historiae versione una cum papa Pio XII) usu hoc chronovisorio spectasse passionem Christi aut (quod saepius narratur) tragoediam perditam Ennianam nomine "Thyestes".
Morte sui appropinquante Ernetti confessus est nuntios de spectaculo passionis Christi/"Thyestis" se mendose disseminasse, sed inventum ipsius chronovisorii ut rem veram etiam tunc (i.e. in limine Leti) asseverasse dicitur. Ceterum amicus eius, quoque sacerdos catholicus nomine Francois Brune (auctor libri "Mortui loquuntur"), putat eum vi coactum esse refutationem spectaculorum in chronovisorio spectatorum pronuntiare.
Chronovisorium, secundum Brune, in membra discerptum, usque hodie remanet in locis subterraneis Vaticani.

His a me hodie lectis, in mentem venit "Vigil Aeternitatis" (The Guardian of Forever) pelliculae "Iter stellare" (Star Trek).

3 komentarze:

  1. Utrum omnibus luminis coloribus ornabantur imagines, quas per hanc machinam ostendi posse mentitus est sacerdos iste, an modo variabant inter lucem et tenebras, sicut spectacula televisifica?

    OdpowiedzUsuń
  2. Albi tantum et nigri coloris essent hae imagines. Inspicias e.g. http://www.loschiaffo.org/la-macchina-del-tempo/

    OdpowiedzUsuń
  3. Fortasse hac in fabula id quod maxime mirandum est non ad machinam ipsam pertinet, sed ad possessorem: quisnam enim gentium credere potest Vaticanos senes Italos plerosque, qui parum videantur aut naturam rerum aut ullam nostri saeculi novitatem intellegere, machinam excogitasse et habere quam docti homines artium physicarum Vaticanis longe peritiores negant fieri posse. Quae machina nil aliud videtur quam aliud "miraculum" (sic enim "mendacium" saepius a sacerdotibus scribitur) quod forsitan nunc in hypogaeo locisque subterraneis Vaticani conditum iaceat una cum tribus quattuorve capitibus Ioannis illius Baptistae. At haec sententia de commentario Italice scripto sumpta propter aenigma logicum aliquatenus arridet: "Tutti coloro che videro il cronovisore in funzione, capirono che quello strumento era potenzialmente molto pericoloso e avrebbe potuto sconvolgere la vita dell’umanità." Id est, "Omnes qui chronovisorum spectaverunt suo munere fungi…" quod mendacium non potest vocari, nam, ut docet ars logica, verum est quodcumque in universos asseverare volumus, dummodo "universi" intellegantur neminem hominum comprehendere, ut si dicamus omnes fideles magistratus Theodisce loqui, cum iam compertum habeamus nullos magistratus scire fidem ulli praestare.

    OdpowiedzUsuń