niedziela, 30 czerwca 2013

De nodis nauticis

Gaspar, filius Lesbiae, nauta iuvenis, docebat me nodos nauticos ligare. Sine magno quidem effectu, nam praeter duos tresve simplicissimos nodos nullos ligare hodie valeo. Sed historias nodorum libenter audivi, praesertim de 'nodo furum'. Qui est minime utilis (non tenet funem firme et facile solvitur), sed erat (fortasse adhuc est?) ad unum insolitum usum a nautis adhibitus: ligandos saccos personales nautarum, ut furtum statim recognoscatur. Est enim 'nodus furum' visu simillimus simplici 'nodo plano', i.e. (si bene intellego) saepissime adhibito nodo in re nautica. Si ergo fur saccum alicuius nautae penetrat, eum deinde religando saepissime adhibet nodum simplicem (planum), sperans se saccum relinquere quasi intactum. At nauta peritus statim cognoscit saccum non a se ligatum esse.

Insuper docuit me Gaspar 'nodum suicidiarium', i.e. ad funem circa cervicem (sui aut patibulatoris) ligandum. Quem nodum mirum in modum citissime ligare didici!

sobota, 29 czerwca 2013

De daemone cynocephali Wengroviae

Wengroviae (Węgrów) in oppido Poloniae orientalis nuper satis saepe dego, propter amicam ibi habitantem. Hic ecclesiae basilicae adesse picturam udo inductam (frescam?), auctore Italo Michaele Angelo (Michelangelo) Palloni (1637-1712), qui magnam vitae partem in patria mea vixit et hic, in ecclesia Wengroviensi, est sepultus. Nonnulli incolarum putant in ea pictura daemonem latere. Inspicite, lectores, paginam:
ubi musculo premere debetis photographema superius.
In summa parte picturae frescae (sub fenestra) videtis par angelorum. Quos si inspiciatis oculis paululum opertis, videbitis fortasse caput daemonis quasi-cynocephali, ad dextram partem spectantis. Id est, caput angeli superioris sit oculus daemonis, dum manus eius dextra – auris, caput alterius angeli – maxilla superior daemonis cum dentibus et manus eius laeva – maxilla inferior.
De ipsius Palloni vita nonulla per interrete quaesivi, sed nullam mentionem cultus satanici etc. in biographia eius inveni.
Et quid vos de hac re putatis, lectores? Videtisne daemonem?
----
Cui rei respondit Herimannus Novocomensis, mihi privatim epistulam mittens:
Ego re vera diabolum vidi perverse subridentem praecepta tua obsequens. Tibi contra vinculum mittere volueram ad statuam Christi crucifixi ex marmore scabre sculptam, quae est in templi Comensi Sancti Josephi: opus est artificis Eliae Riva, concivis mei nuper mortui. In marmoris asperitatibus, cum diu in templo manere soliti eramus cantum religiosum exercentes, nonnullas imagines Virginis dolentis conspiciebamus, usque ad septem. Interrogatus sculptor omnia negavit (potius oblitus erat iam senex).  Sed imago pro dolor in reti non est! Si Comum redieris umquam, tibi ostendam. Vale! Herimannus
Hercle nequeo in blogum inserere! 


środa, 26 czerwca 2013

De aenigmate nominis 'Streptopelia decaocto'

Diu cogitabam de nomine taxonomico palumbae 'Streptopelia decaocto', quae, ex India per Turciam migrans, nonnulla proxime praeterita decennia in Europa saepius saepiusque nidificatur. Id nomen huic avi datum est anno 1838 a quodam Linnaei assecla, qui cognomine Friv. utebatur. Certe, pars 'decaocto' mihi mirissima statim visa est ac variis modis originem eius persequi conabar, imprimis in forma/coloribus avis explanationem  usus numeri duodeviginti  inventum iri sperans. Frustra. Usque diem hodiernum, cum librum quendam de avibus legens repperi vocem huius avis ita [Polonice] transcriptam: duku-okto.
Est ergo nomen onomatopoeicum! Me stultum...
Ceterum gratia transcriptionis vocum avium persecutus sum quoque onomatopoeicam etymologiam nominis 'Lullulae arboreae'. Cuius vox in supradicto libro ita transcribitur: lululu dil djil lilili.

wtorek, 25 czerwca 2013

Nil novi sub sole...

Petrus (Piotr) Cieśliński, diurnarius de rebus scientificis in ephemeridibus Polonis scribens atque amicus meus bonus, credit omnia fere quae technologia hodie ut inventa novissima declarat re vera iam longe antea a natura reperta fuisse. Ita, scribit, algoritmos protocolli interretialis TCP mirum in modum simillimos esse stratagematis quibus ductae formicae-fungipetae (Acromyrmex octospinosus) utantur. De modis scilicet dicit secundum quos hae formicae speculatores mittant ad loca cibi plena quaerenda, qui modi similes sint transmissioni receptionique nuntiorum per interrete.
Docet Cieśliński porro alia incredibilia. Electricitatem minime inventionem fuisse "aetatis vaporis electricitatisque" – ipsi enim ea in cerebro nostro potimur; signalia enim inter varias partes cerebri transmissa vi electricitatis nitantur. Propulsionem machopyraulicam, qua aeroplana citissima fruuntur, adhibent quoque in mari polypi et medusae. Detectorio autem radioelectrico (Anglice: radar) utuntur bene vespertiliones.

Ceterum, de Acromyrmice octospinosa memorandum esse eum scire pondera (ut e.g. folia) sublevare quinquagies maiora quam pondus sui. Ceterum sciunt educare fungos, folia, in quibus hi (=fungi) libenter degunt, in formicarium apportantes, ubi spatio nonnullarum septimanarum interposito fungi nascituri sint. 

niedziela, 23 czerwca 2013

Horror similis "Cenae ad Rupem Pendentem"

Multi nostrum memores sumus pelliculae "Cena subdialis ad Rupem Pendentem" (Picnic at Hanging Rock) a dispositore scaenarum Australiano Peter Weir anno 1975 factae. Narrat pellicula de infortunio anni 1900 cum duae discipulae una cum magistra ob ignotam causam vitam amiserunt (licet corpora ipsarum numquam inventa sint) tempore itineris per colles civitatis Victorianae Australiae; tertia discipula post nonnullos dies in silva inventa vitam servavit sed nihil meminerat rerum, quae sibi evenerant.
Nuper certior factus sum aliquantulum similis infortunii, quod evenisse creditur die 16 Iunii 1966 anni in Silesia, prope vicum Bardo (Theodisce: Wartha). Ibi quattuor adulescentes decreverunt se Rupem Altam (Theodisce: Hohe Stein) noctu ascensuros, ut ritu spiritistico animas mortuorum elicerent. Nam secundum rumores veterum incolarum eundem locum umbris gratum fuisse. Ritum habuerunt media nocte. Primum omnia bene iis evenerunt, sed postea res mirissimae fieri coeperunt: venti subito cessaverunt, ignis (nam focum pueri tenebant) sua sponte exstinctus est, per fruticeta vicina monstra quaedam magno cum strepitu vadare videbantur. Perterriti quattuor pueri in fugam per rupes silvamque densissimam se dederunt. Usque domum tantum duobus pervenire contigit, multis cum vulneribus in corpore. Duos alteros familiae eorum, amici ac permulti vigiles publici quaerebant spatio sequentium sex dierum, nullo cum effectu. Neque duo sospites bene se postea habebant: somniis horribilibus unaquoque nocte cruciebantur in quibus procera quaedam umbra nomine Aargaroth (secundum testimonium unius puerorum diurnariis datum) intueretur eos morientes. At re vera mox ambo mortui sunt, aut rectius: evanuerunt sine vestigio; unus octo, alter decem diebus post ipsum infortunium. Cadavera nullius quattuor puerorum umquam inventa sunt.

Quot huic fabulae veritatis sit, nescio. Pro certo scio tamen ephemerides huius temporis Silesiacas de ipso infortunio copiose nuntiasse. Incolae huius loci narrant porro de quattuor novis personis eodem in loco post annum 1966 amissis, qui maxima a parte saltuarii essent; huius rei tamen nullum vestigium in actis diurnis inveni.

czwartek, 20 czerwca 2013

De ala somnifera upupae (deque aliis rebus upupanis)

Apud Iohannem Jonston ("Historiae naturalis de avibus libri VI") inveni superstitionem alam dextram avis upupae (Linnaeanice: Upupa epops) super capite dormientis suspensam efficere hominem somno sempiterno obrutum iri, donec ipsa ala super capite pendetur.
Ceterum putabatur (iam apud veteres Graecos Romanosque) upupa in stercore humano maxima cum voluptate degere. Linguae Theodiscae adesse quidem adagium stinken wie ein Wiedehopf, id est "olere sicut upupa". Apud gentibus semiticis (et iis vicinis) autem upupa putabatur avis magni momenti ac numerabatur inter aves sacras Aegyptiorum necnon gentis Cretae Minoicae. In al-Qurano upupa loquitur (ut par cum pare!) cum rege Solomone nuntios ei e regina terrae Saba apportans. In Persico libro poematum "Senatus avium" upupam esse principem, in "Avibus" autem Aristophanis regem alitum.
Crista huius avis significare putatur modo auctoritatem regiam, modo naturam bellicosam.

Anno 2008 upupa electa est in suffragio 155 milium civium ut 'avis nationalis' Israeliae, superans inter alia avem bulbul.  
Nomen eius et Latinum (upupa) et Graecum (epops) onomatopoeia sunt, vocem avis imitantia. Sicut et in multis sermonibus hodiernis, quorum addam pulchrius, mea saltem sententia, sonantia: udod (Albaruthenice), odud (Ruthenice), dudek (Polonice, Bohemice), puput (Catalaunice, Occitanice), hupak (Sorbice), búbos (Hungarice), kukutis (Lituanice), pupuķis (Livonice), Huppup (Germano-Slesice).

wtorek, 18 czerwca 2013

Dialogus cum matre

Mater mea (85 annos nata): Potesne, mi fili, per interrete quaerere sortem amicae meae, quae in suburbio Otwock degit, nomine XY? Nam tot menses nihil ab ipsa audivi, cum autem telephono eam, non respondet...
Ego (post quaesitionem nonnullarum minutarum): Pro dolor, mater, amica tua mortua est praeterito Ianuario.
Mater: Deo gratia! Sollicitabar valde, nesciens ubi esset. 

Curiositates taxonomiae

Ex opere periucundo Marci (Mark) Isaak de peculiaritatibus taxonomiae Linnaeanicae modo repperi duo nomina a studiosis serio considerata, sed ultimo consilio (deo gratia?) abiecta:
Heroina cocaina fuisse nomen anno 1996 propositum a Sven Kullander ad piscem quendam nominandum familiae cichlidarum. 'Heroina', quia aliquantum consanguineus sit piscis hic familiae heroum piscium (Heros efasciatus, Heros notatus, Heros severus, Heros spurius), ipso tamen extra familiam manente. 'Cocaina' autem, quod prope Aequatorianam insulam Coca piscis supradictus primum repertus est. In fine tamen, decreto academicorum, pisci nomen Heroina kullander inditum est.

Mindarus ebayi autem fuisse nomen a Richardo Harrington (vicario praesidis Britannicae Societatis Entomologicae) dandum fossili (=emortuo) generi insectorum aphidoideorum (quae insecta agricolis valde nociva plantas utiles frumentaque comedunt). Mindarus certe erat imperator Spartanus, sat clarus, quamquam non semper victoriosus; cur tamen immo hoc nomen ad insectum nuncupandum adhibitum sit, parum scio. 'Ebayi' esse quasi casum genetivum ab Ebay, nam in hac domo auctionaria interretiali Harrington emit exemplar aphidis fossilis pretio tantum viginti librarum Britannicarum. Nomini tali adhibendo reclamavit tamen maxime fotasse in orbe terrarum peritus fossilium aphidoideorum, Danus Ole Heie. Qui nomen emortuae aphidi elegit et dedit Mindarus harringtoni. Ceterum venditor huius aphidis exemplaris, natione Lituanus, omnino nesciebat se rem tam magni momenti venumdare. Aphis illa servata est in (perlucido) lapide sucineo ac putatur vixisse abhinc ante 40-50 miliones annorum. 

sobota, 15 czerwca 2013

Opiniones de re athletica mihi maxime gratae

Astronauta Neil Armstrong: Puto quemque hominem possidere in antecessum definitum numerum ictuum cordis. Nolo meum talem numerum deminuere currendo ac corpus exercendo.
Henry Ford, industrialista Americanus: Ecercitationem corporis nullius esse momenti. Dum enim sanus es, exercitatio nullo modo prodesse tibi potest. Cum autem aegrotes, nimis sero est ut ea utaris.
Barry Gray, musicus Britannus: Exercitationem meam facio currendo ad funera amicorum, qui corpora sua exercuerint.
Addendum est his quoque illud Churchillianum, rogatum a diurnario quomodo ei contigerit aetatem tam provectam (erat tunc vir fere nonaginta annos natus) assequi, vitam cum egisset minime sanam (bibit permulta vischia, fumabat sigaria). Cui diurario respondit praeclarus minister primarius Britanniae (dificillimum quidem annorum 1940-45): Numquam athleticam colui.
Memoranda quoque est sors ultima Milonis Crotoniensis, athletarum omnium primum (excepto fortasse Hercule) post memoriam gentium. Cuius interitum ita Aulus Gellius depinxit:
Milo Crotoniensis, athleta inlustris, quem in chronicis scriptum est Olympiade LXII primum coronatum esse, exitum habuit e vita miserandum et mirandum. Cum iam natu grandis artem athleticam desisset iterque faceret forte solus in locis Italiae silvestribus, quercum vidit proxime viam patulis in parte media rimis hiantem. Tum experiri, credo, etiam tunc volens, an ullae sibi reliquae vires adessent, inmissis in cavernas arboris digitis diducere et rescindere quercum conatus est. Ac mediam quidem partem discidit divellitque; quercus autem in duas diducta partis, cum ille quasi perfecto, quod erat conixus, manus laxasset, cessante vi rediit in naturam manibusque eius retentis inclusisque stricta denuo et cohaesa dilacerandum hominem feris praebuit.


piątek, 14 czerwca 2013

De lapsuum numero

Lapsuum genera sunt saltem quinque. Inveni enim:
- l. linguae
- l. calami
- l. digitorum
- l. memoriae
- l. oculorum
His accedit profecto lapsus Freudianus, cum dicimus inopinate non quod dicturi se modo sentiebamus, sed quod natura dicere nos iubet.

Lapsus oculorum autem notus est in variis linguis hodiernis nomine 'fatamorgana', quod nomen spectat ad lapsum, quo laborent incolae regionum litoralium Fretus Messanensis phaenomena fantastica in medio mari conspicientes. Etymon nominis dicitur esse fatidica Morgana, soror regis Anglorum Arthuri, quae huc, scilicet in Brutium (=hodiernam Calabriam), saeculo XI migravit una cum colonis Normannis, Arabibus adhuc proximam Siciliam tenentes a se expugnatis. Fatidica Morgana credebatur similia phaenomena ocularia arte magica evocare scire. Fieri tamen quoque potest, ut ipsa fuerit originis Arabicae – apud Arabes enim nomen 'margaan', quod aut margaritam (fortasse a Graecis [margaron] susceptum? aut vice versa?) aut corallium significat, saepe quoque ut nomen mulierum fatidicarum adhibebatur. 

wtorek, 11 czerwca 2013

De regula indeterminationis

Heisenbergiana 'regula indeterminationis' docet electronium aut situm suum definitum habere aut definitam velocitatem, sed numquam simul ambos (non potes situm et velocitatem currentis electronii simul prehendere). Idem plus minusve fere phaenomenon Angli iam prius descripserunt proverbio: 'crustulum si iam edisti, non habes' (you cannot eat your cake and have it), necnon, magis perverse, Poloni: 'aut pisces (habere potes) aut vitream piscinam' (albo rybki albo akwarium), i.e. numquam res tuas ita compones, ut iis gaudeas (quod tamen intellegitur tantum fatalismo historico Polonorum bene ponderato).
De ipso Heisenberg ac regula eius est quoque iocus eum nimis cito autoraeda currentem a vigilibus publicis apprehensum esse. Rogat vigil:
- Domine Heisenberg, scisne tu, qua cum velocitate automobile tuum gubernaveris?
Cui Heisenberg:

- Minime. Sed scio saltem, ubi sim. 

niedziela, 9 czerwca 2013

Sanguiscopia Iaponica

In Terra Cerasi Florescentis magis magisque populo grata nuntiantur esse horoscopia, quae non tantum ad tempus locumque nascendi spectent, sed etiam ad typum sanguinis hominis, qui astra de rebus sibi futuris rogat.
Res coepit annos septuagenarios praeteriti saeculi, cum Masahiko Nomi librum scripsisset, in quo docebat typum sanguinis effectum habere ad nostram identitatem psychicam formandam. Ex quo efficiatur, ut alia esca sit cuique typo consumenda (e.g. typus 0, "venator carnivorus", plus carnis esse debeat quam typus A, "agricola vegetarianus"), at insuper alia gummis masticanda, aliis quoque homines varii sanguinis uti debeant salibus ad corpus lavandum aliisque... praeservativis (=condomiis) in coitu!
Sanguinis typus res maximi momenti hodie in Iaponia est in agenturis matrimonialibus ad par optimum eligendum. Eadem ratione ducuntur ergodotae  cum operarios suae negotiationi idoneos quaerunt necnon psychanalytici animas depressas curantes.
Accedit his quoque explanatio partim historica, partim sociologica, secundum quam in prisca (feudali) Iaponia equites fortes (samurai) typo 0 praediti essent, agricolae autem pacifici typo A, opifices sensuabiles typo AB, dum mercatores simplices typo B.
Fautores talis explanationis adducunt exempla personarum in rebus gestis etc. maximi momenti secundum typum sanguinis:
typus  A – homines sensuabiles, laboriosi, disciplinam sui servantes (Britney Spears, Adolf Hitler)
typus 0 – homines fiducia sui praediti, aleam cupientes, aperti ad mundum et alios (Elvis Presley)
typus B – homines amabiles, de aliis libenter curantes, sui iuris, excentrici (Jack Nicholson)
typus AB – homines a mundo remoti, exigentes, egocentrici (Mao Tse-Tung)


piątek, 7 czerwca 2013

De origine nominis 'Iconoclastes" deque ephemeridibus Germanorum

Nomen 'Iconoclastae' dedi diario huic meo, non quia osor tantus imaginum essem, sed ob pigritiam, qua ductus nolui (et porro nolo) ullis photographematis aliisve elementis graphicis scripta mea ornare. Ceterum... profusionem imaginum (magna e parte pornographicarum) in hodierna re diurnaria cum conspiciam, puto nonnullos situs remansuros debere, ubi verbum purum (sine scilicet imaginibus) colatur. Ob hoc (concedo: fortasse nimium) fastidium imaginum libri, quos maxime legere mihi placet, sunt fortasse... dictionaria.
Habeo nihilominus in obstinatione hac mea socias, quae sunt... ephemerides Germanae. Nuper in aeriportu Monachensi sex horas volatum Varsoviam exspectabam; ob taedium in manus sumpsi acta diurna "Frankfurter Allgemeine Zeitung" et "Süddeutsche Zeitung" (quae ibi lectoribus gratis praebentur) – ambae sine (fere) ullis photographematis! Tales ephemerides – ut statim docuit me harum rerum perita Lesbia, quae una mecum iter Monachense faciebat – in patria nostra nemo emeret. Neque in unaquaque terra Anglo-, Franco- aut Hispanophona. Sunt ergo Germani fortasse sapientissimi omnium, certe maxime ad verbum, non imaginem animas vertentes. Sed... historia monstrat etiam eos menda interdum facere. (Pro dolor, supradicta laus Germanorum tantum ad editiones chartaceas attinet, earundem enim versiones interretiales elementis graphicis, ut omnes ceteri situs, scatent.)

In mentem quoque hac occasione venit praeclara ministra primaria Britannorum Margarita Thatcher, quae – cum munus gubernatricis regiminis tenebat – numquam programmata televisifica spectabat (ita saltem dixit in quadam percontatione sui), sed solis relationibus radiophonicis nitebatur, ne imaginibus (saepe cruore plenis) mens eius occaecaretur. 

wtorek, 4 czerwca 2013

Aequitas iuris (iocus vetus)

In USA omnia, quae non prohibeantur, iure facere licet. In Germania omnia, quae iure facere non liceat, prohibentur. In Francogallia omnia facere licet, etiam si quid prohibeatur. In Russia nihil facere licet, etiam si quid iure facere liceat.

poniedziałek, 3 czerwca 2013

Admiralis sine classe in terra sine mari

Nicolaus (Miklós) Horthy (1868-1957), erat dux admiralis et procurator regni Hungariae annorum 1920-44, postquam tractatu Trianonensi haec civitas litore Croatico necnon dubabus partibus sui pristinarum terrarum privata esset (quas partes, praeter Croatiam, acceperunt imprimis Dacoromania et Slovaquia). Tunc Hungaria officialiter regnum nominabatur, licet deesset rex, potestate Habsburgorum cum fine primi belli mundani deposita. Aditus mari Adriatico non redintegratus est etiam tempore alterius belli mundani, cum Hungaria, una cum suis supradictis vicinis, terra socia Hitleris nolens volens manebat (recepit tunc nihilominus partem regionum anno 1920 a Slovacis Dacoromanisve captarum, quas his denuo reddere anno 1944 ab Unione Sovietica coacta est). Narratur iocose de colloquio, quod praesidens USA Franklin Delano Roosevelt exeunte anno 1940 habuerit cum legato Hungarorum:
Roosevelt: Ergo regnum estis, quis autem rex?
Legatus: Regem non habemus.
Roosevelt: Hem... Quis ita vestram terram regit?
Legatus: Admiralis Horthy.
Roosevelt: Admiralis? Ergo potestas maritima estis?
Legatus: Minime.
Roosevelt: Cur?
Legatus: Nam deest nobis mari aditus.
Roosevelt: Hem... Qui sunt vobis maximi socii?
Legatus: Croatia, Slovaquia, Dacoromania...
Roosevelt: Qui autem maximi inimici?

Legatus: Croatia, Slovaquia, Dacoromania...