Nicolaus (Miklós) Horthy
(1868-1957), erat dux admiralis et procurator regni Hungariae annorum 1920-44,
postquam tractatu Trianonensi haec civitas litore Croatico necnon dubabus
partibus sui pristinarum terrarum privata esset (quas partes, praeter Croatiam,
acceperunt imprimis Dacoromania et Slovaquia). Tunc Hungaria officialiter
regnum nominabatur, licet deesset rex, potestate Habsburgorum cum fine primi
belli mundani deposita. Aditus mari Adriatico non redintegratus est etiam
tempore alterius belli mundani, cum Hungaria, una cum suis supradictis vicinis,
terra socia Hitleris nolens volens manebat (recepit tunc nihilominus partem
regionum anno 1920 a Slovacis Dacoromanisve captarum, quas his denuo reddere
anno 1944 ab Unione Sovietica coacta est). Narratur iocose de colloquio, quod
praesidens USA Franklin Delano Roosevelt exeunte anno 1940 habuerit cum legato
Hungarorum:
Roosevelt: Ergo regnum estis, quis
autem rex?
Legatus: Regem non habemus.
Roosevelt: Hem... Quis ita vestram terram regit?
Legatus: Admiralis Horthy.
Roosevelt: Admiralis? Ergo
potestas maritima estis?
Legatus: Minime.
Roosevelt: Cur?
Legatus: Nam deest nobis mari
aditus.
Roosevelt: Hem... Qui sunt vobis
maximi socii?
Legatus: Croatia, Slovaquia,
Dacoromania...
Roosevelt: Qui autem maximi
inimici?
Legatus: Croatia, Slovaquia,
Dacoromania...
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz