Diu cogitabam de nomine taxonomico palumbae 'Streptopelia
decaocto', quae, ex India per Turciam migrans, nonnulla proxime praeterita
decennia in Europa saepius saepiusque nidificatur. Id nomen huic avi datum est anno
1838 a quodam Linnaei assecla, qui cognomine Friv. utebatur. Certe, pars
'decaocto' mihi mirissima statim visa est ac variis modis originem eius persequi
conabar, imprimis in forma/coloribus avis explanationem usus numeri
duodeviginti inventum iri sperans. Frustra. Usque diem hodiernum, cum
librum quendam de avibus legens repperi vocem huius avis ita [Polonice]
transcriptam: duku-okto.
Est ergo nomen onomatopoeicum! Me stultum...
Ceterum gratia transcriptionis vocum avium persecutus sum
quoque onomatopoeicam etymologiam nominis 'Lullulae arboreae'. Cuius vox in
supradicto libro ita transcribitur: lululu dil djil lilili.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz