Ex opere periucundo Marci (Mark) Isaak de peculiaritatibus taxonomiae Linnaeanicae modo
repperi duo nomina a studiosis serio considerata, sed ultimo consilio (deo
gratia?) abiecta:
Heroina
cocaina fuisse nomen anno 1996 propositum a Sven Kullander ad
piscem quendam nominandum familiae cichlidarum. 'Heroina', quia aliquantum
consanguineus sit piscis hic familiae heroum piscium (Heros efasciatus, Heros notatus, Heros severus, Heros spurius),
ipso tamen extra familiam manente. 'Cocaina' autem, quod prope Aequatorianam
insulam Coca piscis supradictus primum repertus est. In fine tamen, decreto
academicorum, pisci nomen Heroina kullander
inditum est.
Mindarus
ebayi autem fuisse nomen a Richardo Harrington (vicario
praesidis Britannicae Societatis Entomologicae) dandum fossili (=emortuo) generi
insectorum aphidoideorum (quae insecta agricolis valde nociva plantas utiles
frumentaque comedunt). Mindarus certe erat imperator Spartanus, sat clarus,
quamquam non semper victoriosus; cur tamen immo hoc nomen ad insectum
nuncupandum adhibitum sit, parum scio. 'Ebayi' esse quasi casum genetivum ab
Ebay, nam in hac domo auctionaria interretiali Harrington emit exemplar aphidis
fossilis pretio tantum viginti librarum Britannicarum. Nomini tali adhibendo
reclamavit tamen maxime fotasse in orbe terrarum peritus fossilium
aphidoideorum, Danus Ole Heie. Qui nomen emortuae aphidi elegit et dedit Mindarus harringtoni. Ceterum venditor huius
aphidis exemplaris, natione Lituanus, omnino nesciebat se rem tam magni momenti
venumdare. Aphis illa servata est in (perlucido) lapide sucineo ac putatur
vixisse abhinc ante 40-50 miliones annorum.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz