Petrus (Piotr)
Cieśliński, diurnarius de rebus scientificis in ephemeridibus Polonis scribens
atque amicus meus bonus, credit omnia fere quae technologia hodie ut inventa
novissima declarat re vera iam longe antea a natura reperta fuisse. Ita,
scribit, algoritmos protocolli interretialis TCP mirum in modum simillimos esse
stratagematis quibus ductae formicae-fungipetae (Acromyrmex octospinosus) utantur. De modis scilicet dicit secundum
quos hae formicae speculatores mittant ad loca cibi plena quaerenda, qui modi
similes sint transmissioni receptionique nuntiorum per interrete.
Docet Cieśliński porro alia incredibilia. Electricitatem
minime inventionem fuisse "aetatis vaporis electricitatisque" – ipsi enim
ea in cerebro nostro potimur; signalia enim inter varias partes cerebri
transmissa vi electricitatis nitantur. Propulsionem machopyraulicam, qua
aeroplana citissima fruuntur, adhibent quoque in mari polypi et medusae. Detectorio
autem radioelectrico (Anglice: radar)
utuntur bene vespertiliones.
Ceterum, de Acromyrmice
octospinosa memorandum esse eum scire pondera (ut e.g. folia) sublevare quinquagies
maiora quam pondus sui. Ceterum sciunt educare fungos, folia, in quibus hi (=fungi)
libenter degunt, in formicarium apportantes, ubi spatio nonnullarum
septimanarum interposito fungi nascituri sint.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz