Lapsuum genera sunt saltem quinque. Inveni enim:
- l. linguae
- l. calami
- l. digitorum
- l. memoriae
- l. oculorum
His accedit profecto lapsus Freudianus, cum dicimus inopinate
non quod dicturi se modo sentiebamus, sed quod natura dicere nos iubet.
Lapsus oculorum autem notus est in variis linguis
hodiernis nomine 'fatamorgana', quod nomen spectat ad lapsum, quo laborent
incolae regionum litoralium Fretus Messanensis phaenomena fantastica in medio
mari conspicientes. Etymon nominis dicitur esse fatidica Morgana, soror regis
Anglorum Arthuri, quae huc, scilicet in Brutium (=hodiernam Calabriam), saeculo
XI migravit una cum colonis Normannis, Arabibus adhuc proximam Siciliam
tenentes a se expugnatis. Fatidica Morgana credebatur similia phaenomena ocularia
arte magica evocare scire. Fieri tamen quoque potest, ut ipsa fuerit originis
Arabicae – apud Arabes enim nomen 'margaan', quod aut margaritam (fortasse a
Graecis [margaron] susceptum? aut
vice versa?) aut corallium significat, saepe quoque ut nomen mulierum
fatidicarum adhibebatur.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz