Apud Iohannem Jonston ("Historiae naturalis de
avibus libri VI") inveni superstitionem alam dextram avis upupae (Linnaeanice:
Upupa epops) super capite dormientis
suspensam efficere hominem somno sempiterno obrutum iri, donec ipsa ala super
capite pendetur.
Ceterum putabatur (iam apud veteres Graecos Romanosque)
upupa in stercore humano maxima cum voluptate degere. Linguae Theodiscae adesse
quidem adagium stinken wie ein Wiedehopf,
id est "olere sicut upupa". Apud gentibus semiticis (et iis vicinis)
autem upupa putabatur avis magni momenti ac numerabatur inter aves sacras
Aegyptiorum necnon gentis Cretae Minoicae. In al-Qurano upupa loquitur (ut par
cum pare!) cum rege Solomone nuntios ei e regina terrae Saba apportans. In Persico
libro poematum "Senatus avium" upupam esse principem, in
"Avibus" autem Aristophanis regem alitum.
Crista huius avis significare putatur modo auctoritatem
regiam, modo naturam bellicosam.
Anno 2008 upupa electa est in suffragio 155 milium
civium ut 'avis nationalis' Israeliae, superans inter alia avem bulbul.
Nomen eius et Latinum (upupa) et Graecum (epops) onomatopoeia sunt,
vocem avis imitantia. Sicut et in multis sermonibus hodiernis, quorum addam pulchrius,
mea saltem sententia, sonantia: udod (Albaruthenice),
odud (Ruthenice), dudek (Polonice, Bohemice), puput (Catalaunice, Occitanice), hupak (Sorbice), búbos (Hungarice), kukutis
(Lituanice), pupuķis (Livonice), Huppup (Germano-Slesice).
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz