Nomen 'Iconoclastae' dedi diario huic meo, non quia osor
tantus imaginum essem, sed ob pigritiam, qua ductus nolui (et porro nolo) ullis
photographematis aliisve elementis graphicis scripta mea ornare. Ceterum...
profusionem imaginum (magna e parte pornographicarum) in hodierna re diurnaria
cum conspiciam, puto nonnullos situs remansuros debere, ubi verbum purum (sine
scilicet imaginibus) colatur. Ob hoc (concedo: fortasse nimium) fastidium
imaginum libri, quos maxime legere mihi placet, sunt fortasse... dictionaria.
Habeo nihilominus in obstinatione hac mea socias, quae
sunt... ephemerides Germanae. Nuper in aeriportu Monachensi sex horas volatum
Varsoviam exspectabam; ob taedium in manus sumpsi acta diurna "Frankfurter
Allgemeine Zeitung" et "Süddeutsche Zeitung" (quae ibi
lectoribus gratis praebentur) – ambae sine (fere) ullis photographematis! Tales ephemerides – ut statim docuit me harum
rerum perita Lesbia, quae una mecum iter Monachense faciebat – in patria nostra nemo emeret. Neque in unaquaque
terra Anglo-, Franco- aut Hispanophona. Sunt ergo Germani fortasse sapientissimi
omnium, certe maxime ad verbum, non imaginem animas vertentes. Sed... historia
monstrat etiam eos menda interdum facere. (Pro dolor, supradicta laus
Germanorum tantum ad editiones chartaceas attinet, earundem enim versiones
interretiales elementis graphicis, ut omnes ceteri situs, scatent.)
In mentem quoque hac occasione venit praeclara ministra
primaria Britannorum Margarita Thatcher, quae – cum munus gubernatricis
regiminis tenebat – numquam programmata televisifica spectabat (ita saltem dixit
in quadam percontatione sui), sed solis relationibus radiophonicis nitebatur,
ne imaginibus (saepe cruore plenis) mens eius occaecaretur.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz