Multi nostrum memores sumus pelliculae "Cena
subdialis ad Rupem Pendentem" (Picnic
at Hanging Rock) a dispositore scaenarum Australiano Peter Weir anno 1975
factae. Narrat pellicula de infortunio anni 1900 cum duae discipulae una cum
magistra ob ignotam causam vitam amiserunt (licet corpora ipsarum numquam inventa
sint) tempore itineris per colles civitatis Victorianae Australiae; tertia
discipula post nonnullos dies in silva inventa vitam servavit sed nihil meminerat
rerum, quae sibi evenerant.
Nuper certior factus sum aliquantulum similis infortunii,
quod evenisse creditur die 16 Iunii 1966 anni in Silesia, prope vicum Bardo (Theodisce:
Wartha). Ibi quattuor adulescentes
decreverunt se Rupem Altam (Theodisce: Hohe
Stein) noctu ascensuros, ut ritu spiritistico animas mortuorum elicerent. Nam
secundum rumores veterum incolarum eundem locum umbris gratum fuisse. Ritum
habuerunt media nocte. Primum omnia bene iis evenerunt, sed postea res mirissimae
fieri coeperunt: venti subito cessaverunt, ignis (nam focum pueri tenebant) sua
sponte exstinctus est, per fruticeta vicina monstra quaedam magno cum strepitu vadare
videbantur. Perterriti quattuor pueri in fugam per rupes silvamque densissimam se
dederunt. Usque domum tantum duobus pervenire contigit, multis cum vulneribus
in corpore. Duos alteros familiae eorum, amici ac permulti vigiles publici
quaerebant spatio sequentium sex dierum, nullo cum effectu. Neque duo sospites bene
se postea habebant: somniis horribilibus unaquoque nocte cruciebantur in quibus
procera quaedam umbra nomine Aargaroth (secundum testimonium unius puerorum
diurnariis datum) intueretur eos morientes. At re vera mox ambo mortui sunt,
aut rectius: evanuerunt sine vestigio; unus octo, alter decem diebus post ipsum
infortunium. Cadavera nullius quattuor puerorum umquam inventa sunt.
Quot huic fabulae veritatis sit, nescio. Pro certo scio
tamen ephemerides huius temporis Silesiacas de ipso infortunio copiose
nuntiasse. Incolae huius loci narrant porro de quattuor novis personis eodem in
loco post annum 1966 amissis, qui maxima a parte saltuarii essent; huius rei
tamen nullum vestigium in actis diurnis inveni.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz