In Terra Cerasi Florescentis magis magisque populo grata
nuntiantur esse horoscopia, quae non tantum ad tempus locumque nascendi
spectent, sed etiam ad typum sanguinis hominis, qui astra de rebus sibi futuris
rogat.
Res coepit annos septuagenarios praeteriti saeculi, cum
Masahiko Nomi librum scripsisset, in quo docebat typum sanguinis effectum
habere ad nostram identitatem psychicam formandam. Ex quo efficiatur, ut alia esca
sit cuique typo consumenda (e.g. typus 0, "venator carnivorus", plus
carnis esse debeat quam typus A, "agricola vegetarianus"), at insuper
alia gummis masticanda, aliis quoque homines varii sanguinis uti debeant
salibus ad corpus lavandum aliisque... praeservativis (=condomiis) in coitu!
Sanguinis typus res maximi momenti hodie in Iaponia est
in agenturis matrimonialibus ad par optimum eligendum. Eadem ratione ducuntur
ergodotae cum operarios suae
negotiationi idoneos quaerunt necnon psychanalytici animas depressas curantes.
Accedit his quoque explanatio partim historica, partim
sociologica, secundum quam in prisca (feudali) Iaponia equites fortes (samurai) typo 0 praediti essent,
agricolae autem pacifici typo A, opifices sensuabiles typo AB, dum mercatores
simplices typo B.
Fautores talis explanationis adducunt exempla personarum
in rebus gestis etc. maximi momenti secundum typum sanguinis:
typus A – homines
sensuabiles, laboriosi, disciplinam sui servantes (Britney Spears, Adolf
Hitler)
typus 0 – homines fiducia sui praediti, aleam cupientes,
aperti ad mundum et alios (Elvis Presley)
typus B – homines amabiles, de aliis libenter curantes, sui
iuris, excentrici (Jack Nicholson)
typus AB – homines a mundo remoti, exigentes, egocentrici
(Mao Tse-Tung)
De hoc insolito argumento antea nonnulla verba feceram: http://nemo-nusquam.blogspot.com/2012/06/de-quattuor-generibus-sanguinis.html
OdpowiedzUsuń