Astronauta Neil Armstrong: Puto quemque hominem possidere in antecessum definitum numerum ictuum
cordis. Nolo meum talem numerum deminuere currendo ac corpus exercendo.
Henry Ford, industrialista Americanus: Ecercitationem corporis nullius esse momenti. Dum enim sanus es,
exercitatio nullo modo prodesse tibi potest. Cum autem aegrotes, nimis sero est
ut ea utaris.
Barry Gray, musicus Britannus: Exercitationem meam facio currendo ad funera amicorum, qui corpora sua
exercuerint.
Addendum est his quoque illud Churchillianum, rogatum a
diurnario quomodo ei contigerit aetatem tam provectam (erat tunc vir fere nonaginta
annos natus) assequi, vitam cum egisset minime sanam (bibit permulta vischia, fumabat
sigaria). Cui diurario respondit praeclarus minister primarius Britanniae (dificillimum
quidem annorum 1940-45): Numquam
athleticam colui.
Memoranda quoque est sors ultima Milonis Crotoniensis,
athletarum omnium primum (excepto fortasse Hercule) post memoriam gentium.
Cuius interitum ita Aulus Gellius depinxit:
Milo Crotoniensis,
athleta inlustris, quem in chronicis scriptum est Olympiade LXII primum
coronatum esse, exitum habuit e vita miserandum et mirandum. Cum iam
natu grandis artem athleticam desisset iterque faceret forte solus in locis
Italiae silvestribus, quercum vidit proxime viam patulis in parte media rimis
hiantem. Tum experiri, credo, etiam tunc volens, an ullae sibi reliquae
vires adessent, inmissis in cavernas arboris digitis diducere et rescindere
quercum conatus est. Ac mediam quidem partem discidit divellitque; quercus
autem in duas diducta partis, cum ille quasi perfecto, quod erat conixus, manus
laxasset, cessante vi rediit in naturam manibusque eius retentis inclusisque
stricta denuo et cohaesa dilacerandum hominem feris praebuit.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz