Gaspar, filius Lesbiae, nauta iuvenis, docebat me nodos
nauticos ligare. Sine magno quidem effectu, nam praeter duos tresve simplicissimos
nodos nullos ligare hodie valeo. Sed historias nodorum libenter audivi,
praesertim de 'nodo furum'. Qui est minime utilis (non tenet funem firme et
facile solvitur), sed erat (fortasse adhuc est?) ad unum insolitum usum a
nautis adhibitus: ligandos saccos personales nautarum, ut furtum statim
recognoscatur. Est enim 'nodus furum' visu simillimus simplici 'nodo plano',
i.e. (si bene intellego) saepissime adhibito nodo in re nautica. Si ergo fur
saccum alicuius nautae penetrat, eum deinde religando saepissime adhibet nodum
simplicem (planum), sperans se saccum relinquere quasi intactum. At nauta
peritus statim cognoscit saccum non a se ligatum esse.
Insuper docuit me Gaspar 'nodum suicidiarium', i.e. ad funem
circa cervicem (sui aut patibulatoris) ligandum. Quem nodum mirum in modum
citissime ligare didici!
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz