Heisenbergiana 'regula indeterminationis' docet electronium aut situm
suum definitum habere aut definitam velocitatem, sed numquam simul ambos (non
potes situm et velocitatem currentis electronii simul prehendere). Idem plus
minusve fere phaenomenon Angli iam prius descripserunt proverbio: 'crustulum si iam edisti, non habes' (you cannot eat your
cake and have it), necnon, magis perverse, Poloni: 'aut pisces (habere
potes) aut vitream piscinam' (albo rybki
albo akwarium), i.e. numquam res tuas ita compones, ut iis gaudeas (quod
tamen intellegitur tantum fatalismo historico Polonorum bene ponderato).
De ipso Heisenberg ac regula eius est quoque iocus eum nimis cito autoraeda currentem a
vigilibus publicis apprehensum esse. Rogat vigil:
- Domine Heisenberg, scisne tu, qua cum velocitate automobile tuum
gubernaveris?
Cui Heisenberg:
- Minime. Sed scio saltem, ubi sim.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz