Catharina, amica mea sociologiae perita, dicit non esse rem tam simplicem cerebrum transplantatione chirurgica substituere. Secundum, ut ait, professorem António Rosa Damásio, neurologum praeclarum Lustianum, functiones, quas putabamus usque nuper stricte cerebrales esse, quasi aliis quoque partibus corporis uti necnon fortasse non solo cerebro regi.
Disputationem de hac re tempore cenae apud Catharinam amicumque eius habuimus. Mihi in mentem venit substitutionem cerebri optimam solutionem fore alcoholicis - nam novo cerebro instructi fortasse morbo suo vetere non porro laborabunt. Aut, si recte putat Damásio, laborabunt.
czwartek, 31 marca 2016
środa, 30 marca 2016
Nugae de domo mea (porro)
Hodie est mihi dies vero Wittgensteinianus: rogo ex. gr. meipsum,
utrum haec dextera aut sinistra manus, quam ante oculos clare video, mea vero
sit. Mea, certe, mea... At unde sciam? Num legi id aliquo in libro? Aliquis
mihi dixit eam meam esse? Et si dixerit, aliquis credibilis?
Aut, si naturaliter sit mente accipere hanc (et alteram)
manum meam/meas esse, ubi finis meipsi? Ante ungues digitorum an post? An
fortasse iam in extremitatibus cerebri – tunc omnes ceterae corporis partes
alienae sint ac removabiles (medicina hodierna omnes fere tales corporis partes
substitui scit, sed mox quoque caput ipsum cum cerebro mutare medici valebunt).
Petrus, collega quem 30 annos non vidi, me per paginam
Facebookianam invenit, scribit se in Canada vivere, mox terram patriam visurus,
rogat utrum convenire eum velim. Certe velim, sed... 30 annos ante videtur mihi
quasi altera quaedam vita (incarnatio praeterita), non ego hic homo sum, quem
Petrus memoria tenet. An volo ego me Petrum novum amicum convenire/facere? Cur
immo eum? Non est amicitia homini quinquagenario res tam facilis (spontanea,
naturalis) quam erat vicenario...
Ceterum matrem de Sabina hic modo descripta rogavi. Et,
patet, non recte scripsi. Non erat enim consanguinea mea. Sabina, secundum matrem
meam, erat matertera Darcii, collegae mei, quocum in pueritia (4-9 annorum)
arcta amicitia iungebar. Nos tres – ego, Darcius et Adam (puer uno anno nobis
minor natu) – saepe una custodiebamur a parentibus aut iis consanguineis
amicisve. Sabina ergo erat soror matris Darcii. Aut patris. Aut amica matris.
Mater mea nescit eius (=Sabinae) postea sortem.
Darcius cum parentibus in tertia tabulatione nostrae insulae
vixerunt, Adam in proxima nostrae insula; adhuc memini numerorum habitaculorum
Darcii (40) et Adam (7); nam in Polonia habitacula numeros habent (in nonnullis
terris, ut Croatia, mos omnino ignotus – ibi ianuae titulus cum nomine habitatoris
affigitur, numerus tamen nullus).
Non facile sit mihi dominam K., matrem Darcii, de Sabina
rogare, nam... Domina K. mulier catholice piissima facta in senectute est,
omnes in conspectu signo crucis salutat. Nihil mali facit, sed... paululum
timeo eam de qualibet re adloqui. Ipse Darcius iam diu schizophrenia
gravi laborat, bis saltem vitae finem ponere conatus esse dicitur. Pater Darcii
eos reliquit ante multos annos. Omnes nostri patres (fortasse non Adam?) nos reliquerunt, tot annos
antea, ne id porro doleat. Ipsi idem pueris nostris facimus.
De Adam nihil scio. Sine dubio tamen, ut quisque nostrum,
sua via suaque Minerva abyssum continuo petit.
---
Quantus dies! Quantus vesper! Quantae tandem tenebrae! Quasi Mortem ipsam in angulo aulae cachinnantem audires (sed cachinnatus iste mollis est, minime horribilis). Talibus diebus re vera vivere cupio.
poniedziałek, 28 marca 2016
De morbis vi mentis simulandis
Ingenium(?) mihi inesse morbos simulare. Id est, non omnes
morbos, sed grippam. In spatio plus minusve unius horae possum meipsum sola vi
cogitationis in statum adducere, ubi omnes circum me putent me aegrotare:
sternuo graviter, pituitae magnam copiam naribus produco, voce raucissima
loquor, oculos rubentes habeo, faciem turgidam; solum febri (temperie scilicet
corporis altiore quam 36,6 gradus Celsianos) non laboro – hanc solam artem
imitari non valeo. Condicio tamen huius imitationis est una: manere debeo inter
homines, in praesentia quibus male me sentiam (quod facile est, nam cum omnibus
fere, si diutius una tempus tero, stomachor; homo enim minime sociabilis sum);
si autem psychice bene me habeo, grippam simulare nullo modo possum.
Tempore ergo dierum festivorum, cum una cum familia manere
debeo nulloque alio asylo mihi dato, "aegrotare" soleo. Ut heri.
Ceterum, non est fortasse hoc meum "ingenium" tantopere egoisticum ut
id modo descripsi: re vera (i.e. corporaliter) laborare talibus in momentis incipio,
consilio mei non tam voluntario quam subconscientia ductus.
Doleo me hanc artem possidere nescivi tempore pueritiae, cum
schola saepe molestissima mihi adeunda erat. Primum enim expertus sum
"morbum" meum modo post matrimonium, cum iuvenis 24 annos natus fui,
cum scilicet intellexissem me non-mihi-destinatam mulierem uxorem duxisse. "Morbis"
tunc permultis laborare coepi, quorum symptomata ceterum sat gravia viderentur
(ut excessus sub cute, quasi fibromata). Nesciens quid mecum eveniret, medicum
Americanum (nam in Ohio, uxoris patria, degebamus) adire coepi, qui me
multoties investigavit nihil mali in corpore inveniens.
Tunc causam intellexi, uxorem reliqui (sex menses post
matrimonium); dolores omnes spatio duarum septimanarum evanuerunt.
Tali ingenio volo instructum esse personam *detectoris*
in fabula mea (futura) criminali. Licet aliter quam ego, detector/indagator
ille sua arte semper ad libitum uti possit.
niedziela, 27 marca 2016
De superstitionibus nostratum (aut potius: mei)
Ad scriptum de superstitione spectante ad temperiem antepaschalem, ubi dico de superstitione "nonnullorum veterum Polonorum", adieci notam: "saltem in mea magna familia". Nam, cogitabam, fortasse iniuste nostratibus imputo res, quas re vera de domo mei tantum meminerim [ceterum, ver verum re vera coepit hodie, die Pachatis, saltem apud nos ruri prope Wengroviam: 14 gradus Celsianos habemus, Solem sine nubibus; exspectamus advolatum ex Africa ciconiarum]. Scripsi "magna familia", nam re vera de duobus talibus veteribus personis cogito, quarum una non est fortasse mihi consanguinea - fortasse nam habui ut puer haud parvum numerum "materterarum" aut "aviarum-materterarum" etc., quarum ad meipsum relationem numquam potui nec hodie possum facile enodare. In memoria mea remanent hodie ut personae obscurae, quasi sagae fabulas miras saepe mihi narrantes. Uni harum, memini, nomen fuisse Sabinae - rarissimum hodie in Polonia nomen; illa de larvis mortuorum narrabat, asseverans has re vera adesse, necnon de artibus magicis feminarum rusticarum (usque hodie nomen Sabina associat in memoria mea sagis maleficisque).
Interdum rogo meipsum utrum haec omnia re vera mihi accesserint an solum ludus imaginationis sint. Sed sine dubio Sabinam vixisse, mihi in pueritia prope adesse, deinde... evanuit illa, nescio quam ob rem.
Sine dubio quoque mater mea usque nuper stomachabatur, si ei labor exercendus esset die Solis, licet non tantopere pia catholica sit (aut saltem olim esset). Iam ut adulescens animadverti eam fugere, quin uteretur die Dominica machina lavatoria aut pulverihaustro (quod puto Latinum nomen esse pro Anglico vacuum cleaner - si fallor, ignoscat mihi lector: ruri sum, sine dictionario Neolatinitatis), nam aliter vicini nostri audirent nos "laborem" diei Dominicae a Sacra Scriptura prohibitum exercere. Mater scit me hunc morem risum movere, ergo, rogata de ea re, respondebat nihil obstare usui machinae lavatoriae etiam die Solis, sed... omnia faciebat, ut alio quodam die vestes etc. in machina lavarentur.
Sed res mirum in modum mutantur. Ante septimanam visitavi matrem die Dominica Florum (nos Poloni Dominica Palmarum dicimus) et rogavi, utrum eodem die lavationem lavandariorum perficeremus - nam ipsa iam nimis debilis est, ut machina uti possit. Tunc, contra meam opinionem, mater dixit:
- Certe faciemus. Peccatum esse non die Solis machina lavatoria uti, sed sordibus vestibus vestiri!
His auditis, aliquantulum obstupefactus, volui machinam in motum movere, sed... non potui. Timui aliquid horribile eventurum - aeronavim in aedem matris illidere, ictum tromocraticum ab Arabibus perfectum iri aut dentes meos omnes subito pessum ire atque ex ore in pavimentum decidere. Lavationem procrastinavi* in proximam matris visitationem, i.e. diem Martis.
* si 'procrastinare' sensu largiore non solum in 'crastinum' significare potest; id spero
Interdum rogo meipsum utrum haec omnia re vera mihi accesserint an solum ludus imaginationis sint. Sed sine dubio Sabinam vixisse, mihi in pueritia prope adesse, deinde... evanuit illa, nescio quam ob rem.
Sine dubio quoque mater mea usque nuper stomachabatur, si ei labor exercendus esset die Solis, licet non tantopere pia catholica sit (aut saltem olim esset). Iam ut adulescens animadverti eam fugere, quin uteretur die Dominica machina lavatoria aut pulverihaustro (quod puto Latinum nomen esse pro Anglico vacuum cleaner - si fallor, ignoscat mihi lector: ruri sum, sine dictionario Neolatinitatis), nam aliter vicini nostri audirent nos "laborem" diei Dominicae a Sacra Scriptura prohibitum exercere. Mater scit me hunc morem risum movere, ergo, rogata de ea re, respondebat nihil obstare usui machinae lavatoriae etiam die Solis, sed... omnia faciebat, ut alio quodam die vestes etc. in machina lavarentur.
Sed res mirum in modum mutantur. Ante septimanam visitavi matrem die Dominica Florum (nos Poloni Dominica Palmarum dicimus) et rogavi, utrum eodem die lavationem lavandariorum perficeremus - nam ipsa iam nimis debilis est, ut machina uti possit. Tunc, contra meam opinionem, mater dixit:
- Certe faciemus. Peccatum esse non die Solis machina lavatoria uti, sed sordibus vestibus vestiri!
His auditis, aliquantulum obstupefactus, volui machinam in motum movere, sed... non potui. Timui aliquid horribile eventurum - aeronavim in aedem matris illidere, ictum tromocraticum ab Arabibus perfectum iri aut dentes meos omnes subito pessum ire atque ex ore in pavimentum decidere. Lavationem procrastinavi* in proximam matris visitationem, i.e. diem Martis.
* si 'procrastinare' sensu largiore non solum in 'crastinum' significare potest; id spero
sobota, 26 marca 2016
De significatione signi Serum pro muliere
Non esse verum quod Karen Fowler scribit in libro - ceterum lectu cuique digno! - "Felicissimi sumus" (We Are All Completely Beside Ourselves), signum linguae Sinensis pro 'muliere':
pronuntiatum 'nu', monstrare marem ante mulierem genibus flexis supplicantem. Significat enim simpliciter mulierem coxis latis praeditam. Mens feministica semper mihi grata est, sed veritas gratior.
Superstio nostratum ad temperiem antepaschalem spectans
Dies Saturni antepaschalis Varsoviae caelum nubibus obductum
spectamus, pluit, temperies vix 6 graduum Celsianorum tempore diei, nocte tamen
modo praeterita 0 °C habuimus, gelu in aqua stagnorum apparente.
Ver quasi adest et simul deest.
Nonnulli Poloni veteres - saltem in mea magna familia - dicunt ver fieri ver verum demum post
Pascha. At dies Paschatis cadere potest in calendario Gregoriano inter 22
Martis et 25 Aprilis, intra spatium ergo 35 dierum, secundum regulam Pascha
computandi: prima Domenica (=dies Solis) post primum plenilunium post
aequinoctium vernum[1]
(plenilunium modo ante 2 noctes habuimus). Ergo, dicunt hi homines veteres, si
cadit Pacha fere in finem Aprilis, ver serum hoc anno fiet; si econtra in fine
Martis, ver maturum. Sed nullo modo ante Pacha dies tepidi fient!
Fortasse vero ita est, nam scimus phases Lunae ad temperiem
naturamque effectum habere. Cum annis meae iuventutis – ergo usque nuper –
itineribus solitariis lintro Equimensi (Anglice kayak) factis fruebar, videbantur mihi noctes sub Iove (in
tabernaculo scilicet) gestae ante Pascha frigidissimae. Deo gratia nunc, senex
modo factus, itinera talia non porro facio ac in lectulo meo dormire malo.
[1] Eo modo
14 dies mensis Nisan, dies sc. Paschatis, a Iudaeis calculatur. Ceterum anno
1913, actore Pio X, ecclesia catholica conata est diem in calendario fixum Paschati
invenire, sed maior pars de hac re rogatorum episcoporum huic consilio
reclamaverunt.
piątek, 25 marca 2016
De magistris insanis
Ante septem abhinc annos privignus meus Gustavus, tunc puer 11 annorum, iussus est - ut et ceteri eiusdem ludi discipuli - a magistro scribere elaborationem ad thema: Utrum his, quos amamus, libertatem dare debeamus. Scripsit Gustavolus miser elaborationem incipientem plus minusve hoc modo: Mater mea nescit quid faciat - soror enim mea natu maior (17 annorum) valde velit in tabernam nocturnam una cum amicis ire, at omnes scimus ibi multa alcoholia bibuntur (etiam a pueris puellisve nondum 18 annos natis, ergo lege non adultis), nicotiana fumantur, narcotica sumuntur...
Scripsit ergo Gustavus noster elaborationem usque finem atque notam bonam pro ea accepit, nihilominus... puto hunc magistrum aut in carcerem, aut in asylum delirantium esse mittendum! Non sunt enim 11 annorum pueri, ut de talibus cogitent.
Simili modo meam magistram Sinicam (re vera Americano-Sinica fuit) vellem in Martis aut alium planetam a me alienissimum mittere pro elaboratione, quam apud me et mei constudentes a. 1996 poposcit: Si holus fierem, quod genus [holerum] et cur? Certe adultus iam eram, sed... ad bestias cum istis magistris! Iam non memini, quod holus meipsum fieri velle elegerim, fortasse malum granatum.
Scripsit ergo Gustavus noster elaborationem usque finem atque notam bonam pro ea accepit, nihilominus... puto hunc magistrum aut in carcerem, aut in asylum delirantium esse mittendum! Non sunt enim 11 annorum pueri, ut de talibus cogitent.
Simili modo meam magistram Sinicam (re vera Americano-Sinica fuit) vellem in Martis aut alium planetam a me alienissimum mittere pro elaboratione, quam apud me et mei constudentes a. 1996 poposcit: Si holus fierem, quod genus [holerum] et cur? Certe adultus iam eram, sed... ad bestias cum istis magistris! Iam non memini, quod holus meipsum fieri velle elegerim, fortasse malum granatum.
środa, 23 marca 2016
Nuntii Iconoclastae plus minusve praeteritae septimanae
Biocolytae Belgici negant
nuntio diurnario Najim Laachraoui Anderlechiae apprehensum; machinatorem
istum tromocratiae adhuc quaesitum esse a vigilibus publicis.
Musulmanos non satis facere
ad tromocrates reperiendos dixit Donald Trump, qui verisimiliter candidatus
republicanorum fiet in munus praesidis USA. Trump modo victor discessit in
prae-electione in civitate Arizona habita; eadem electione suffragia
democratarum sibi vicit Hillary Clinton. Antea Trump postulavit omnes cives
terrarum islamicarum prohibitum iri Civitates Foederatas Americae intrare.
Najim Laachraoui, unus trium
tromocratarum, qui duos ictus in aeriportum Zaventem heri perfecerunt,
apprehensus est Anderlechiae in suburbio Bruxellensi a musulmanis magna e parte
habitato. Alteri ambo, fratres Ibrahim et Khalid El Bakraoui, mortui sunt morte
suicidario in ictibus.
Novissimum computum
victimarum Bruxellis esse: 34 mortuos, plus quam 200 sauciatos.
Saltem 13 homines necati
sunt Bruxellis in serie ictuum tromocraticorum contra aeriportum Zaventem
necnon stationes traminis subterranei.
Barack Obama et dux Cubae
Raul Castro convenerunt una Havanae. Iter Cubanum esse primum ab 88 annis
visitationem huius insulae a praeside USA.
Aeronavis vectoria 62
homines Dubai Rostoviam (Russorum) vehens in terram decidit in aeriportu
Rostoviensi. Nemo sospes nuntiatur.
Constantinopoli 4 aut 5
homines vitam amiserunt et plus quam 20 sauciati sunt in ictu tromocratico ab
ignotis peracto. Ictus patratus est in tribu Istiklal nota plateis mercatoriis
ac semper peregrinatoribus plena.
Biocolytae Bruxellenses
apprehenderunt tres viros, quos suspicantur adfuisse ictibus tromocraticis 13
Novembris Lutetiae patratis. Inter prehensos adesse et ducem tromocratorum
Salah Abdeslam.
Clade in praecomitiis Floridensibus accepta, Marcus Rubio
decrevit se statum candidati factionis republicanorum in munus praesidis USA
porro non petiturum. Rebus ita stantibus constat luctatores in electione
praesidis fore Donaldum Trump (pro republicanis) et Hillariam Clinton, quae
inter democratas facillime vicitrix discessit praecomitiorum in quattuor
civitatibus modo habitorum.
Matriti fures
rapuerunt e domo privata 5 picturas Francisci Bacon, valore summo 30 milionum
euro.
Novissimum
computum victimarum ictus tromocratici Ancyrae Turcorum esse: 37 mortuos, plus
quam 120 sauciatos. Ictum peractum esse displosione autoraedae, materia displosiva
plenae.
wtorek, 22 marca 2016
Venenum in garo/liquamine
Fabulam criminalem scribere volo, quae agatur Romae caesarum (sed tempore
cuius caesaris, nondum decrevi, fortasse Constantini Magni, modo antequam caput
imperii Constantinopolim motum iri). Quattuor-quinque protagonistas plus
minusve excogitatos mente teneo, crimen quoque (sc. quomodo et a quo patratus
sit etc.), licet multo non totum. Una re tamen certus sum: necem – nam fabula
unius tantum necis erit (si omnino erit) – effectam esse veneno in garo
condito, nam acerrimus sapor odorque gari facile venenum celat.
Perscrutavi ergo librum "Crimina plantarum" auctricis
Americanae Amy Stewart et inveni ibi venenum mihi optimum: Conium maculatum (ita Linneanice nuncupatum), saepissime pro Cicuta virosa, aut vice versa, in
scriptis per errorem permutatum: ita e.gr. multi rerum botanicarum periti
putant Socratem re vera non cicuta sed conio necatum esse, nam a Platone
descripta symptomata – ut torpor membrorum e pedibus usque cor progrediens –
potius ad conium spectent.
Quid tamen cum liquamine esse conio gerendum? Respondeo: folia conii iuvenis
forma simillima sint foliolis petroselini. Petroselinum autem – praeter alia
holera herbaeve, ut anethum, foeniculum, coriandrum, apium, satureia, salvia,
ruta, mentha, ligustrum, thymum et amaracum – adhibebatur in garo faciendo.
Odore acerrimo conium statim ab hominibus cognoscitur, sed... in
iure e piscibus fermentescentibus facto omnis alius odor foetorve evanescit.
Ita saltem puto et tali modo volo victimam meam occidere. Dent Dii mihi otium
ad scribendum necessarium!
Visitatio archaeologae iuvenis
Privigna mea, Susanna, archaeologiae studens, me subito visitavit
et inter alia dixit haec:
- ope echopercontatrorum in sepulcro pharaonis Tutenchamonis
reperta sunt duo adhuc omnino studiosis ignota conclavia; quis scit quid intus
inveniatur???
- fieri potest ut nova conclavia (androne iis addito) ducant in
sepulchrum reginae Nephertitis
- trepanationem cerebri adhibitam in Aegypto a medicis fuisse ad hemicraniam medendam
- trepanationem cerebri adhibitam in Aegypto a medicis fuisse ad hemicraniam medendam
- ceterum Trinitatem Christianam originem habere – secundum theoriam
professoris Andreae (Andrzej)
Niwiński – in triade deorum Aegyptiorum: Maat, Atum et... [tertius dei nominis privigna oblita est]; hoc, si verum est, mihi
maximi momenti, nam idea Trinitatis – Deus-Pater, Filius et Spiritus Sanctus –
alienissima a mente mea remanet.
Utinam saepius Susanna me visitet! Malo tales
nuntios quam quod in actis diurnis lego de rebus tristissimis temporis nostri.
czwartek, 17 marca 2016
Garum pro sale?
Vicipaedia (versio Polona) nuntiat, citans encyclopaediam culinariam Solomonis Katz: Garum apparet in maxima parte praescriptorum coquendi, quae servantur apud Apicium (De re coquinaria); simul in parvo harum praescriptionum numero apparet sal. Possumus ita coniectare garum pro sale adhibebatur. (Solomon H. Katz (redactor): Encyclopedia of Food and Culture. Tomus III, capitulum: Rome and the Roman Empire, auctore Andrew Dalby. Domus editoria Thomson-Gale, 2003, p. 212).
Coniecturam ego rectam puto. Quoque apud Sinenses sal vix umquam in culina apparet, adhibent autem eius loco ius glycineum (Anglice soya souce).
środa, 16 marca 2016
Carmen patrium USA
Eduardus Casey misit sodalibus GLL suam versionem ("e variis versionibus compilatam et conflatam") carminis patrii sive hymni Civitatum Unitarum Americae Septentrionalis, vulgo "Star Spangled Banner", i.e. "Vexillum stellis tectum". En ea:
O, videre potestis per lucem aurorae
Quod vespere heri triumphantes salutabamus
Vexillum cuius clavi lati et stellae clarae
Per pugnam ad moenia fluitare videbamus
Et falaricae fulgor et globi ignei noctu in aere
Dirumpentes, vexillum adesse nobis monstrabant
O dicite maneatne usque vexillum stellis conspersum
Illud super terram liberorum et domum fortium.
O, videre potestis per lucem aurorae
Quod vespere heri triumphantes salutabamus
Vexillum cuius clavi lati et stellae clarae
Per pugnam ad moenia fluitare videbamus
Et falaricae fulgor et globi ignei noctu in aere
Dirumpentes, vexillum adesse nobis monstrabant
O dicite maneatne usque vexillum stellis conspersum
Illud super terram liberorum et domum fortium.
wtorek, 15 marca 2016
De verbo-monstro trium litterarum
Num quislibet homo quinque errores
facere potest scribendo verbum trium litterarum? Potest, si homo hic imperatrix
Russiae Catharina Magna II (1729-1796) est. Nata Stetini, gente Germana,
Catharina numquam lingua Russica callebat. At verbum 3-litterarum, de quo
agitur, fuisse еще ('porro, ultra'),
quod tribus litteris scribitur solum apud Russos; Latine id transscriberem (i)estio, Anglice yeshcho. Nimirum quinque errores continere id monstrum
potest!
*** ***
(Latine autem 'verbum trium litterarum' furem significat. Sed hic de alia re.)
niedziela, 13 marca 2016
Nuntii Iconoclastae plus minusve praeteritae septimanae
Saltem 27 homines
vitam amiserunt et 75 sauciati sunt in ictu tromocratico prope forum Kizilay urbis
capitalis Ancyrae patrato. Auctores facinoris ignoti manent, biocolytae Turcici
suspicantur tamen Civitatem Islamicam aut Kurdos.
Europaea Argentaria Centralis (EBC) minuit iam diu negativam
usuram depositariam ex -0,3% in -0,4%. Insuper annuntiavit EBC sibi abhinc
licebit singulis mensibus usque 80 miliarda euronum "pecuniae vacuae"
imprimere (adhuc limes fuit 60 mld EUR). Nuntiis allatis, nummus euro vilescit,
fora autem Europaea crescunt.
Denuo crescit petrolei pretium: die Martis Londinio
petroleum Brent plus quam 40 dolariis per dolium venum dabatur, dum Neoeboraci
petroleum WTI fere 40$ constabat.
Russa Maria Sharapova, mulier teniludii in orbe terrarum
peritissima, admisit se tempore certaminis Austrialian Open dopaminibus usam
esse.
Obiit 74 annorum Ray Tomlison, programmator computatralis
Americanus, qui notus est inventione epistularum electronicarum (1971). Ipse
est etiam inventor symboli @ in inscriptionibus electronicis adhibiti.
Mortua est 94 annos nata Nancy Reagan, uxor praesidis USA
annorum 1981-89 Ronald Reagan.
Saltem 60 homines vitam amiserunt et plus quam 70 sauciati
sunt ob ictum tromocraticum Civitatis Islamicae (ISIS) contra milites
Iraquienses custodientes portam viariam urbis al-Hilla. In stationem militum
suicida-bellator ISIS invexit autoraedam onerariam materia displosiva plenam.
Remotissimum omnium adhuc repertorum galaxiam invenerunt
astronomi ope telescopii Hubble. GN-z11 creditur factum esse "tantum"
400 milionibus annorum post Magnam Eruptionem. Lux autem eius ad Terram
pervenit spatio 13,4 miliardorum annorum. Nova inventione astronomi putant se
nunc observare 97% totius historiae Universi.
Ted Cruz victorem discessit prae-electionis in Cansia
habitae; rebus ita stantibus periti nunc putant eum potius quam Donald Trump
candidatum republicanorum in suffragiis preaesidis USA fore.
piątek, 11 marca 2016
Cena cum Thoma Cunliffe
Dignatus
hodie sum honore omni nautae haud parvo: cenavi una cum Thoma (Tom) Cunliffe, Britanno nauta preaeclaro
scriptoreque librorum ad artem navgandi spectantium. Ut nauta minime peritus
ausus sum de "omni re scibili et nonnullis aliis" Thomam rogare,
ceteris nobiscum cenantibus, nautis valde peritis, ob audaciam meam paululum fortasse
stomachantibus. Sed, cogitavi, fortasse solam in vita mihi nunc occasionem fore,
ut de talibus rebus virum hunc rogarem.
Inter
alia rogavi quod mare, qui sinus, quaeve insulae etc. ei personaliter ad
navigandum gratissimae viderentur – nam aderat tot aquis in toto fere mundo!
Respondit breviter, quasi Iulius Caesar in "Bello Gallico":
-
Propter ventum: Mare Caribicum et nihil usquam ei comparabile. Propter litoris
pulchritudinem: archipelagus Holmiensis. Propter iucunditatem navigandi: haec
semper de nautis praesentibus pendet; in bona sodalitate omne iter bonum.
Loco pecuniae... stuprum
Secundum renuntiationem agenturae Reuterianae, magistratus Sudaniae Meridionalis, cum pecunia iis deesset ad stipendia militibus solvenda - at terra haec ab anno 2013 bello civili infestatur cum nonnullis denis milium victimarum - siverunt militibus loco stipendii... licentia uti mulieres stuprare in vicis oppidisque ab inimico captis. Quod ceterum iam diu milites omnium huius belli partium facere solebant, adhuc tamen inofficialiter.
Regimen Sudaniae Meridionalis negat nuntium Reuterianum verum esse.
Regimen Sudaniae Meridionalis negat nuntium Reuterianum verum esse.
De imperiis sempiternis
Symbolam mea sententia maximi historiam amantibus momenti, de voluntate scilicet hominum se ab imperatoribus regi, divulgavit in "Ephemeride" Marcus Cristini:
http://alcuinus.net/ephemeris/opiniones.php?id=1408
http://alcuinus.net/ephemeris/opiniones.php?id=1408
czwartek, 10 marca 2016
De 'matricis' origine
Ante tres dies,
in colloquiis lunariis[1],
locuti sumus, inter alias res, etiam de idea 'matricis' sive alterius (ficti,
non veri) mundi[2].
Quis scilicet fuerit inventor 'matricis': fratres (nunc sorores[3])
Wachowski, Philippus K. Dick, an Plato?
Fratres/sorores Wachowski:
Pelliculas
Wachowskianas (prima pars divulgata a. 1999) omnes, puto, vidimus. 'Matricem'
esse ibi mundum fictum a machinis (mundi veri dominis), ad usum hominum (in
vero mundo servorum sui dominorum, i.e. machinarum), ut hi putent se in mundo
quasi ideali vivere (dum re vera solus eorum, i.e. hominum, usus erat materia horum
corporis, ex qua vim electricam machinae producerent). 'Matrix' exstat ergo
tantum in imaginibus hominum, quorum cerebra visione falsa imbutae sunt. Adesse
tamen – contra voluntatem machinarum – nonnullis hominibus facultatem verum
mundum interdum visendi atque intellegendi se in ficto mundo vivere; secundum
opinionem unius protagonistarum – machinae-agentis Smith – causam huius rei
esse nimium apud homines amorem doloris.
Philippus K. Dick: ...
In fabula Dickiana
"Dominus altae arcis" (a. 1962 divulgata) habemus homines credentes
se vivere in orbe terrarum, ubi regnat Germania Hitleriana necnon socia ei
Iaponia; ab his USA, Britannia et Unio Sovietica tempore alterius belli mundani
superatae occupataeque sunt. Adesse tamen populo gratum (licet a magistratibus
prohibitum) apocryphum, ubi vera historia mundi quasi fictio descripta sit.
Ceterum, in rebus veris, quae sint, cognoscendi adiuvat protagonistis
"Yijing" sive "Liber metamorphoseon" (popularis
liber-oraculum Sericus); vident veritatem quoque nonnulli morbis laborantes ut
Nobosuke Tagomi. Nemo tamen fere credit has res, quae vident/suspiciuntur,
veras esse.
Plato:
Ut scimus,
Platonem putasse adesse duos mundos: verum mundum idearum et falsum mundum
materialem; hunc tantum imaginem (emanationem) illius esse, ceterum imaginem imperfectam,
sicut umbra alicuius rei in pariete ad lucem candelae visa. Inde incompleta,
mutans et imperfecta sit natura rerum mundi materialis. Quae conceptio Platonis
originem habuit in theoremate metamorphosis Heracliti: huic mutatio quaelibet
non placuit, nam res abigeret a prisca earum idea. Et Heraclitus et Plato ut optimum
ens putabant esse stabilitatem/constantiam.
Sed ubi
stabilitas in mundo temporis nostri? Omnia mutantur celerius quam sexus
Wachowskianus.
[1] Sunt
colloquia hebdomadalia latinistarum, unoquoque die Lunae hora 18:30 in
bibliotheca Instituti Philologiae Classicae Universitatis Studiorum Varsoviensis
habita.
[2] Est 'matrix', mea sententia, sub-genus 'historiae alternativae' (latinius
fortasse: 'h. alterae'), ubi duo simul mundi exstent (nam typica historia
alter[nativ]a pingit unum 'mundum qui exstaret, si...').
[3] Anno 2012 unus fratrum, Larry, sexum mutavit, nomine Lana abhinc utens; die
autem 9 m. Martio huius (2016) anni sexum mutavit alter fratrum Wachowski,
Andy, qui nunc Lilly Wachowski nominatur.
środa, 9 marca 2016
Lamentationes AD MMIV
In
veteri fasciculo notarum, quem domum purgans subito repperi, inveni talia ante
12 fere annos a me scripta:
- Nolo
hodie, neque ceteris quidem diebus, nimis festinare, nam ad meipsius
sepulturam, quaeque interea ne fecerim, serius non adveniam.
-
Cognovi mulierem perpulchram, sed sexualiter frigidissimam. Quod iam primum
scivi, cum dixisset se odisse intestina, ut omassum, gustare.
- Iam
me puero, cum Carolum Marx legere coepissem, timui unde "valor
additus" produceretur, nam omnes circum me vita fessi non laborant, sed
laborem simulantur; me non excepto. [Sed hic mentitus sum, nam numquam, neque
in pueritia, nec postea, scripta Caroli Marx legi, praeter unam symbolam quam
Latine composuit: http://www.thelatinlibrary.com/marx.html]
-
Spero me in quadam altera, parallela vita (quae utinam aliquo in puncto universi
exstet!) progressum facere, nam in hac, ista mei exsistentia iaceo.
Hodie
risum mihi movent haec scripta, inepta et simul quasi arrogantiae(?) plena. Sed, dicunt studiosi, omni septimo anno vitae mutantur omnes cellae in corpore humano, ergo non sum porro hic homo qui tunc, ante abhinc XII annos, fui.
Europam pessimam partem mundi?
Adesse
fabulam Arabicam, quae ex ore in aures audientium narrabatur a poetis
vagantibus plus minusve 50 annos post mortem Prohhetae (tunc demum papyro inscripta
est), docentem mundum esse forma similem permagnae avi.
Terra enim in quinque partes dividitur atque avis
formam habet, cum capite, duabus alis, pectore ac cauda. Caput mundi esse
Sinas, post id adest regio, ubi gens Wak-wak habitat. Deinde, post Wak-wak, tot
gentes, ne aliquem praeter Deum eas nominare scire. Alam dexteram esse Indiam,
post Indos tantum mare sine ullis animalibus. Alam laevam esse al-Chazar (regnum Chazarorum). Post al-Chazar duo sunt populi, unus Manssak, alter Massak, deinde
Iaddud et Maddud (Gog et Magog), qui
oriuntur e gentibus soli Deo notis. Pectus avis est Mecca, Hiddaz, Syria, Iraquia
et Aegyptus. Cauda extenditur e Dhat al-Humama usque Maghreb (Morochium). Caudam esse pessimam avis partem.
Etiam
si nescimus qui locus sit Dhat al-Humama (hodierna Libya?), sine dubio caudam
esse regionem Mediterraneam, quae serius in 'Europam' hodierno sensu evolvit, meridionalibus
partibus Imperii Romani ab Arabibus occupatis. Nam mala opinio
"caudae" minime prohibuit Prophetae filios quin eam consumerent usque
Pictavium (Poitiers).
wtorek, 8 marca 2016
Dialogus tempori nostro aptatus
- Quid tecum? Malus mihi hodie videris...?
- Vero? Cur?
- Quasi meditans, aliquid considerans.
- Ita. Cogito...
- Noli! Peciculosum est.
- Sed dicunt...
- Dicant quid velint. Stulti sunt.
- Dicunt: cogito, ergo sum.
- Bene, esto. Sed noli cogitare.
Facetia (a Brenno Legrano praebita)
Uxor: Quid hodie facis, mi care?
Maritus: Nihil, deliciae meae.
U.: Sed hoc heri fecisti.
M.: Nondum finivi.
Maritus: Nihil, deliciae meae.
U.: Sed hoc heri fecisti.
M.: Nondum finivi.
niedziela, 6 marca 2016
Rogationes in Plinium (2)
Num de poppyzantibus linguis Africae Plinius dicit,
narrans (V, 1): Africam Graeci Libyam
appellavere et mare ante eam Libycum; Aegyptio finitur... populorum eius
oppidorumque nomina vel maxime sunt ineffabilia praeterquam
ipsorum linguis...?
xxx
De flumine Nigre cum scribit Plinius (multis in locis
partium V-VI), puto eum re vera de hodierno flumine eiusdem nominis dicere, sit
illud remotissimum ab oris Libycis/Mediterraneis videaturque non posse a
Romanis Graecisve attingi (memores simus tamen fabulae de circumnavigatione
Africae a Poenis quasi facta!). Dictionarium Lewis & Short de eo fluvio caute:
a river in Africa. Me tamen aliter
sentire cogunt talia ut: ...et tota Gaetulia
ad flumen Nigrim, qui Africam ab Aethiopia dirimit...; Nigri fluvio eadem natura quae Nilo. Calamum
ac papyrum et easdem gignit animantes isdemque temporibus augescit [num
inveniemus in Africae parte septentrionali alterum amnem qui Nilo similis nominari
auderet? ceterum miscet fontes amborum Plinius, Nilo enim originem, auctoritate
regis Iubae, in monte inferioris
Mauretaniae non procul oceano adesse dicit; aliio in loco autem correctius (fortasse?): Quidem et Pygmaeorum gentem prodiderunt
inter paludes ex quibus Nilus oriretur...]. Iuxta ripam Nigris nuntiat
habitare fabulosos Aegipanas semiferos et
Blemmyas et Gamphasantas et Satyros et Himantopodas, quos etiam brevissime examinare
nimis est, ut nunc id faciam.
xxx
Quomodo fit ut cum
montes Ripaeos (hodie Ural) nonnulla
vice nuntiet, numquam memoret rivum ingentem Rha (Volham), qui in his montibus
fontem habet, Caspianumque mare abinde petit? Nulla est quoque mentio rha
barbarum (nomen indeclinabile?), quae planta, nota quoque ut radix Pontica, in
ripis Rha/Volhae cresci putabatur.
sobota, 5 marca 2016
Proximitas maris in insaniam ducit?
(fons: American Psychological Association)
Fortasse nimia scientia rerum insaniam inducit?
piątek, 4 marca 2016
Kukeri sive dionysiae hodiernorum Bulgarorum
Bulgari habent tempore carnelevarii –
quod tempus apud eos serius nostro evenit, secundum calendarium Iulianum necnon
calculationem diei Paschatis, qui dies exempli gratia hoc anno demum Kalendis
Maiis in Oriente cadit (dum apud nos iam 27 d. m. Martii) – festum kukeri sive pompam celebrem "pilosorum"
saltantium. Quos incolae putant morbos, strigas, malamque fortunam abigere. "Pilosi"
visitant omnem urbem, oppidum sive vicum, ambulantes et saltantes – magna pars
saltationum noctu fit, ut in mysteriis dionysiis Threiciis, ex quibus ceterum festum
kukeri secundum anthropologos
originem trahit.
Nomen autem kukeri
e Latino cuculla provenisse putatur,
ergo verisimiliter e tempore gubernationis in hodierna Bulgaria Romanorum. Alterum
nomen festi esse dervishi – re vera praeter
"pilosos" pompae adsunt saltatores cucullis altissimis quasi-dervishianis
ornati: videlicet miscetur hic traditio vetus Threicia cum non-tam-veteri ritu Turcico.
Dicunt similia festa adesse Italis (mamutones)
et Hispanis (zaramacos).Officialis causa kukeri celebrandi esse anniversarium pacti pacis in vico Sancti Stephani ad Constantinopolim 3 die m. Martii a. 1878 subscripti - tunc, post bellum Russiae cum Turcia, Bulgaria sui iuris terra facta est.
środa, 2 marca 2016
Nuntii Iconoclastae praeteritae (plus minusve) septimanae
In
terram post volatum cosmicum fere unius anni appulerunt astronauta Americanus
Scott Kelly et cosmonauta Russus Mihkail Kornienko. Kelly in quattuor iam
volatibus in spatio cosmico mansit omino per 520 dies.
Donald Trump inter republicanos et Hillary Clinton inter democratas victores facti sunt prae-suffragiorum heri – die Martis maximo [Super Tuesday] – in 11 US-civitatibus habitis. Ambo in 7 civitatibus suos collegas-candidatos superaverunt.
Primum post memoriam gentium hieme homini contigit culmen
Himalaicum Nanga Parbat (8.126 metris super mare) ascendere. Nomina ascensorum,
quibus id contigit: Alex Txikon, Ali Sadpara et Simone Moro. Nunc solus mons in
regione Himalaiorum-Caracorum hieme nondum ab homine superatus remanet K2.
Donald Trump, politicus extremae
partis republicanorum, victor discessit prae-suffragiorum habitorum in
US-civitate Nevada, 45% suffragiis sibi datis. Iam fere certum esse Trump
nominatum iri candidatum republicanorum in electione praesidis Civitatum
Unitarum.
Burgimagister Londinensis Boris
Johnson dixit se plebis scitu 23 Iunii suffragium daturum exitui Britanniae ex
Unione Europaea, licet minister primarius et dux conservatistarum (quibus et
Johnson favet) David Cameron aliter sentiat (vul Britannos in UE manere).
Mortua est 89 annorum Harper Lee,
scriptrix US-Americana, nota imprimis libro "Necare turdum".
Diem ultimum obiit Umberto Eco, anno
1932 natus Italus semiologus, philosophus, historicus medii aevi, scriptor
fabularum, quorum maxime nota fuit "Nomen rosae".
wtorek, 1 marca 2016
Denuo de lingua communi Europae esse curandum
Quae lingua fiet Europae principalis
postquam, ut demoscopiis exspectatur, 23 Iunii plebis scitu Britanni decreverint
se Unionem Europaeam relicturos?
Nunc habet Europa 24
linguas officiales, quarum tres – Anglica, Gallica et Theodisca – sint linguae
"procedurales" (in quas scilicet omnia Commissionis Europaeae etc. documenta
debeant verti). Re vera tamen lingua communicationis inter grapheocratas
Bruxellenses Anglica est. Quid ergo post exitum Britanniae? Num sine Anglis
porro Anglice loquemur? Ita puto, nam est illa vero Latina temporis nostri.
Ceterum, porro Unioni
remanebunt Hibernia (=Irlandia) et Melita (=Malta), ubi lingua Anglica altera
officialis est (in Hibernia insuper lingua patria plus quam 90% incolarum).
Remanebit quoque in UE, etiam post exitum Britanniae, Rupes Calpe (=Gibraltar),
si tantum Londinum voci huius rupis incolarum paruerit.
At fortasse bonum esse nunc
tempus Bruxellenses de viva Latinitate denuo certiores facere?
Subskrybuj:
Posty (Atom)