Bulgari habent tempore carnelevarii –
quod tempus apud eos serius nostro evenit, secundum calendarium Iulianum necnon
calculationem diei Paschatis, qui dies exempli gratia hoc anno demum Kalendis
Maiis in Oriente cadit (dum apud nos iam 27 d. m. Martii) – festum kukeri sive pompam celebrem "pilosorum"
saltantium. Quos incolae putant morbos, strigas, malamque fortunam abigere. "Pilosi"
visitant omnem urbem, oppidum sive vicum, ambulantes et saltantes – magna pars
saltationum noctu fit, ut in mysteriis dionysiis Threiciis, ex quibus ceterum festum
kukeri secundum anthropologos
originem trahit.
Nomen autem kukeri
e Latino cuculla provenisse putatur,
ergo verisimiliter e tempore gubernationis in hodierna Bulgaria Romanorum. Alterum
nomen festi esse dervishi – re vera praeter
"pilosos" pompae adsunt saltatores cucullis altissimis quasi-dervishianis
ornati: videlicet miscetur hic traditio vetus Threicia cum non-tam-veteri ritu Turcico.
Dicunt similia festa adesse Italis (mamutones)
et Hispanis (zaramacos).Officialis causa kukeri celebrandi esse anniversarium pacti pacis in vico Sancti Stephani ad Constantinopolim 3 die m. Martii a. 1878 subscripti - tunc, post bellum Russiae cum Turcia, Bulgaria sui iuris terra facta est.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz