Hodie est mihi dies vero Wittgensteinianus: rogo ex. gr. meipsum,
utrum haec dextera aut sinistra manus, quam ante oculos clare video, mea vero
sit. Mea, certe, mea... At unde sciam? Num legi id aliquo in libro? Aliquis
mihi dixit eam meam esse? Et si dixerit, aliquis credibilis?
Aut, si naturaliter sit mente accipere hanc (et alteram)
manum meam/meas esse, ubi finis meipsi? Ante ungues digitorum an post? An
fortasse iam in extremitatibus cerebri – tunc omnes ceterae corporis partes
alienae sint ac removabiles (medicina hodierna omnes fere tales corporis partes
substitui scit, sed mox quoque caput ipsum cum cerebro mutare medici valebunt).
Petrus, collega quem 30 annos non vidi, me per paginam
Facebookianam invenit, scribit se in Canada vivere, mox terram patriam visurus,
rogat utrum convenire eum velim. Certe velim, sed... 30 annos ante videtur mihi
quasi altera quaedam vita (incarnatio praeterita), non ego hic homo sum, quem
Petrus memoria tenet. An volo ego me Petrum novum amicum convenire/facere? Cur
immo eum? Non est amicitia homini quinquagenario res tam facilis (spontanea,
naturalis) quam erat vicenario...
Ceterum matrem de Sabina hic modo descripta rogavi. Et,
patet, non recte scripsi. Non erat enim consanguinea mea. Sabina, secundum matrem
meam, erat matertera Darcii, collegae mei, quocum in pueritia (4-9 annorum)
arcta amicitia iungebar. Nos tres – ego, Darcius et Adam (puer uno anno nobis
minor natu) – saepe una custodiebamur a parentibus aut iis consanguineis
amicisve. Sabina ergo erat soror matris Darcii. Aut patris. Aut amica matris.
Mater mea nescit eius (=Sabinae) postea sortem.
Darcius cum parentibus in tertia tabulatione nostrae insulae
vixerunt, Adam in proxima nostrae insula; adhuc memini numerorum habitaculorum
Darcii (40) et Adam (7); nam in Polonia habitacula numeros habent (in nonnullis
terris, ut Croatia, mos omnino ignotus – ibi ianuae titulus cum nomine habitatoris
affigitur, numerus tamen nullus).
Non facile sit mihi dominam K., matrem Darcii, de Sabina
rogare, nam... Domina K. mulier catholice piissima facta in senectute est,
omnes in conspectu signo crucis salutat. Nihil mali facit, sed... paululum
timeo eam de qualibet re adloqui. Ipse Darcius iam diu schizophrenia
gravi laborat, bis saltem vitae finem ponere conatus esse dicitur. Pater Darcii
eos reliquit ante multos annos. Omnes nostri patres (fortasse non Adam?) nos reliquerunt, tot annos
antea, ne id porro doleat. Ipsi idem pueris nostris facimus.
De Adam nihil scio. Sine dubio tamen, ut quisque nostrum,
sua via suaque Minerva abyssum continuo petit.
---
Quantus dies! Quantus vesper! Quantae tandem tenebrae! Quasi Mortem ipsam in angulo aulae cachinnantem audires (sed cachinnatus iste mollis est, minime horribilis). Talibus diebus re vera vivere cupio.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz