Ante septem abhinc annos privignus meus Gustavus, tunc puer 11 annorum, iussus est - ut et ceteri eiusdem ludi discipuli - a magistro scribere elaborationem ad thema: Utrum his, quos amamus, libertatem dare debeamus. Scripsit Gustavolus miser elaborationem incipientem plus minusve hoc modo: Mater mea nescit quid faciat - soror enim mea natu maior (17 annorum) valde velit in tabernam nocturnam una cum amicis ire, at omnes scimus ibi multa alcoholia bibuntur (etiam a pueris puellisve nondum 18 annos natis, ergo lege non adultis), nicotiana fumantur, narcotica sumuntur...
Scripsit ergo Gustavus noster elaborationem usque finem atque notam bonam pro ea accepit, nihilominus... puto hunc magistrum aut in carcerem, aut in asylum delirantium esse mittendum! Non sunt enim 11 annorum pueri, ut de talibus cogitent.
Simili modo meam magistram Sinicam (re vera Americano-Sinica fuit) vellem in Martis aut alium planetam a me alienissimum mittere pro elaboratione, quam apud me et mei constudentes a. 1996 poposcit: Si holus fierem, quod genus [holerum] et cur? Certe adultus iam eram, sed... ad bestias cum istis magistris! Iam non memini, quod holus meipsum fieri velle elegerim, fortasse malum granatum.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz