czwartek, 10 marca 2016

De 'matricis' origine

Ante tres dies, in colloquiis lunariis[1], locuti sumus, inter alias res, etiam de idea 'matricis' sive alterius (ficti, non veri) mundi[2]. Quis scilicet fuerit inventor 'matricis': fratres (nunc sorores[3]) Wachowski, Philippus K. Dick, an Plato?  
Fratres/sorores Wachowski:
Pelliculas Wachowskianas (prima pars divulgata a. 1999) omnes, puto, vidimus. 'Matricem' esse ibi mundum fictum a machinis (mundi veri dominis), ad usum hominum (in vero mundo servorum sui dominorum, i.e. machinarum), ut hi putent se in mundo quasi ideali vivere (dum re vera solus eorum, i.e. hominum, usus erat materia horum corporis, ex qua vim electricam machinae producerent). 'Matrix' exstat ergo tantum in imaginibus hominum, quorum cerebra visione falsa imbutae sunt. Adesse tamen – contra voluntatem machinarum – nonnullis hominibus facultatem verum mundum interdum visendi atque intellegendi se in ficto mundo vivere; secundum opinionem unius protagonistarum – machinae-agentis Smith – causam huius rei esse nimium apud homines amorem doloris.
Philippus K. Dick: ...
In fabula Dickiana "Dominus altae arcis" (a. 1962 divulgata) habemus homines credentes se vivere in orbe terrarum, ubi regnat Germania Hitleriana necnon socia ei Iaponia; ab his USA, Britannia et Unio Sovietica tempore alterius belli mundani superatae occupataeque sunt. Adesse tamen populo gratum (licet a magistratibus prohibitum) apocryphum, ubi vera historia mundi quasi fictio descripta sit. Ceterum, in rebus veris, quae sint, cognoscendi adiuvat protagonistis "Yijing" sive "Liber metamorphoseon" (popularis liber-oraculum Sericus); vident veritatem quoque nonnulli morbis laborantes ut Nobosuke Tagomi. Nemo tamen fere credit has res, quae vident/suspiciuntur, veras esse.
Plato:
Ut scimus, Platonem putasse adesse duos mundos: verum mundum idearum et falsum mundum materialem; hunc tantum imaginem (emanationem) illius esse, ceterum imaginem imperfectam, sicut umbra alicuius rei in pariete ad lucem candelae visa. Inde incompleta, mutans et imperfecta sit natura rerum mundi materialis. Quae conceptio Platonis originem habuit in theoremate metamorphosis Heracliti: huic mutatio quaelibet non placuit, nam res abigeret a prisca earum idea. Et Heraclitus et Plato ut optimum ens putabant esse stabilitatem/constantiam.
Sed ubi stabilitas in mundo temporis nostri? Omnia mutantur celerius quam sexus Wachowskianus.



[1] Sunt colloquia hebdomadalia latinistarum, unoquoque die Lunae hora 18:30 in bibliotheca Instituti Philologiae Classicae Universitatis Studiorum Varsoviensis habita.
[2] Est 'matrix', mea sententia, sub-genus 'historiae alternativae' (latinius fortasse: 'h. alterae'), ubi duo simul mundi exstent (nam typica historia alter[nativ]a pingit unum 'mundum qui exstaret, si...').
[3] Anno 2012 unus fratrum, Larry, sexum mutavit, nomine Lana abhinc utens; die autem 9 m. Martio huius (2016) anni sexum mutavit alter fratrum Wachowski, Andy, qui nunc Lilly Wachowski nominatur.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz