Ingenium(?) mihi inesse morbos simulare. Id est, non omnes
morbos, sed grippam. In spatio plus minusve unius horae possum meipsum sola vi
cogitationis in statum adducere, ubi omnes circum me putent me aegrotare:
sternuo graviter, pituitae magnam copiam naribus produco, voce raucissima
loquor, oculos rubentes habeo, faciem turgidam; solum febri (temperie scilicet
corporis altiore quam 36,6 gradus Celsianos) non laboro – hanc solam artem
imitari non valeo. Condicio tamen huius imitationis est una: manere debeo inter
homines, in praesentia quibus male me sentiam (quod facile est, nam cum omnibus
fere, si diutius una tempus tero, stomachor; homo enim minime sociabilis sum);
si autem psychice bene me habeo, grippam simulare nullo modo possum.
Tempore ergo dierum festivorum, cum una cum familia manere
debeo nulloque alio asylo mihi dato, "aegrotare" soleo. Ut heri.
Ceterum, non est fortasse hoc meum "ingenium" tantopere egoisticum ut
id modo descripsi: re vera (i.e. corporaliter) laborare talibus in momentis incipio,
consilio mei non tam voluntario quam subconscientia ductus.
Doleo me hanc artem possidere nescivi tempore pueritiae, cum
schola saepe molestissima mihi adeunda erat. Primum enim expertus sum
"morbum" meum modo post matrimonium, cum iuvenis 24 annos natus fui,
cum scilicet intellexissem me non-mihi-destinatam mulierem uxorem duxisse. "Morbis"
tunc permultis laborare coepi, quorum symptomata ceterum sat gravia viderentur
(ut excessus sub cute, quasi fibromata). Nesciens quid mecum eveniret, medicum
Americanum (nam in Ohio, uxoris patria, degebamus) adire coepi, qui me
multoties investigavit nihil mali in corpore inveniens.
Tunc causam intellexi, uxorem reliqui (sex menses post
matrimonium); dolores omnes spatio duarum septimanarum evanuerunt.
Tali ingenio volo instructum esse personam *detectoris*
in fabula mea (futura) criminali. Licet aliter quam ego, detector/indagator
ille sua arte semper ad libitum uti possit.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz