Non esse verum quod Karen Fowler scribit in libro - ceterum lectu cuique digno! - "Felicissimi sumus" (
We Are All Completely Beside Ourselves), signum linguae Sinensis pro 'muliere':
pronuntiatum 'nu', monstrare marem ante mulierem genibus flexis supplicantem. Significat enim simpliciter mulierem coxis latis praeditam. Mens feministica semper mihi grata est, sed veritas gratior.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz