Dies Saturni antepaschalis Varsoviae caelum nubibus obductum
spectamus, pluit, temperies vix 6 graduum Celsianorum tempore diei, nocte tamen
modo praeterita 0 °C habuimus, gelu in aqua stagnorum apparente.
Ver quasi adest et simul deest.
Nonnulli Poloni veteres - saltem in mea magna familia - dicunt ver fieri ver verum demum post
Pascha. At dies Paschatis cadere potest in calendario Gregoriano inter 22
Martis et 25 Aprilis, intra spatium ergo 35 dierum, secundum regulam Pascha
computandi: prima Domenica (=dies Solis) post primum plenilunium post
aequinoctium vernum[1]
(plenilunium modo ante 2 noctes habuimus). Ergo, dicunt hi homines veteres, si
cadit Pacha fere in finem Aprilis, ver serum hoc anno fiet; si econtra in fine
Martis, ver maturum. Sed nullo modo ante Pacha dies tepidi fient!
Fortasse vero ita est, nam scimus phases Lunae ad temperiem
naturamque effectum habere. Cum annis meae iuventutis – ergo usque nuper –
itineribus solitariis lintro Equimensi (Anglice kayak) factis fruebar, videbantur mihi noctes sub Iove (in
tabernaculo scilicet) gestae ante Pascha frigidissimae. Deo gratia nunc, senex
modo factus, itinera talia non porro facio ac in lectulo meo dormire malo.
[1] Eo modo
14 dies mensis Nisan, dies sc. Paschatis, a Iudaeis calculatur. Ceterum anno
1913, actore Pio X, ecclesia catholica conata est diem in calendario fixum Paschati
invenire, sed maior pars de hac re rogatorum episcoporum huic consilio
reclamaverunt.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz