wtorek, 22 marca 2016

Venenum in garo/liquamine

Fabulam criminalem scribere volo, quae agatur Romae caesarum (sed tempore cuius caesaris, nondum decrevi, fortasse Constantini Magni, modo antequam caput imperii Constantinopolim motum iri). Quattuor-quinque protagonistas plus minusve excogitatos mente teneo, crimen quoque (sc. quomodo et a quo patratus sit etc.), licet multo non totum. Una re tamen certus sum: necem – nam fabula unius tantum necis erit (si omnino erit) – effectam esse veneno in garo condito, nam acerrimus sapor odorque gari facile venenum celat.
Perscrutavi ergo librum "Crimina plantarum" auctricis Americanae Amy Stewart et inveni ibi venenum mihi optimum: Conium maculatum (ita Linneanice nuncupatum), saepissime pro Cicuta virosa, aut vice versa, in scriptis per errorem permutatum: ita e.gr. multi rerum botanicarum periti putant Socratem re vera non cicuta sed conio necatum esse, nam a Platone descripta symptomata – ut torpor membrorum e pedibus usque cor progrediens – potius ad conium spectent.
Quid tamen cum liquamine esse conio gerendum? Respondeo: folia conii iuvenis forma simillima sint foliolis petroselini. Petroselinum autem – praeter alia holera herbaeve, ut anethum, foeniculum, coriandrum, apium, satureia, salvia, ruta, mentha, ligustrum, thymum et amaracum – adhibebatur in garo faciendo.
Odore acerrimo conium statim ab hominibus cognoscitur, sed... in iure e piscibus fermentescentibus facto omnis alius odor foetorve evanescit. Ita saltem puto et tali modo volo victimam meam occidere. Dent Dii mihi otium ad scribendum necessarium!

2 komentarze:

  1. Dent quidem Dii tibi otium et tempus subsiciuum, ut tibi ipsi fabulam perscribere liceat indeque nos lectores ea frui possimus!

    OdpowiedzUsuń
  2. Gratias, CaS Fidelis!
    Perge mihi talia interdum scribere!:-)

    OdpowiedzUsuń