Num de poppyzantibus linguis Africae Plinius dicit,
narrans (V, 1): Africam Graeci Libyam
appellavere et mare ante eam Libycum; Aegyptio finitur... populorum eius
oppidorumque nomina vel maxime sunt ineffabilia praeterquam
ipsorum linguis...?
xxx
De flumine Nigre cum scribit Plinius (multis in locis
partium V-VI), puto eum re vera de hodierno flumine eiusdem nominis dicere, sit
illud remotissimum ab oris Libycis/Mediterraneis videaturque non posse a
Romanis Graecisve attingi (memores simus tamen fabulae de circumnavigatione
Africae a Poenis quasi facta!). Dictionarium Lewis & Short de eo fluvio caute:
a river in Africa. Me tamen aliter
sentire cogunt talia ut: ...et tota Gaetulia
ad flumen Nigrim, qui Africam ab Aethiopia dirimit...; Nigri fluvio eadem natura quae Nilo. Calamum
ac papyrum et easdem gignit animantes isdemque temporibus augescit [num
inveniemus in Africae parte septentrionali alterum amnem qui Nilo similis nominari
auderet? ceterum miscet fontes amborum Plinius, Nilo enim originem, auctoritate
regis Iubae, in monte inferioris
Mauretaniae non procul oceano adesse dicit; aliio in loco autem correctius (fortasse?): Quidem et Pygmaeorum gentem prodiderunt
inter paludes ex quibus Nilus oriretur...]. Iuxta ripam Nigris nuntiat
habitare fabulosos Aegipanas semiferos et
Blemmyas et Gamphasantas et Satyros et Himantopodas, quos etiam brevissime examinare
nimis est, ut nunc id faciam.
xxx
Quomodo fit ut cum
montes Ripaeos (hodie Ural) nonnulla
vice nuntiet, numquam memoret rivum ingentem Rha (Volham), qui in his montibus
fontem habet, Caspianumque mare abinde petit? Nulla est quoque mentio rha
barbarum (nomen indeclinabile?), quae planta, nota quoque ut radix Pontica, in
ripis Rha/Volhae cresci putabatur.
De quaestionibus Plinianis geographicis scripsit Alfredus Klotz, cuius liber Berolini anno 1906 editus forsitan et usui et cordi sit tibi.
OdpowiedzUsuńRecentior est symbola Nicolai Sallmann c.t. "De Pomponio Mela et Plinio Maiore in Africa describenda discrepantibus", in: Acta Omnium Gentium ac Nationum Conventus Latinis Litteris Linguaeque Fovendis : a die XIII ad diem XVI mensis aprilis a. MDCCCCLXXVII Dacariae habiti [uolumen edendum curauit Iuliana Farenga Ussani]. Romae : in aedibus "L'Erma" di Bretschneider, 1979, pp. 164-173.
OdpowiedzUsuńSed doleo quod huius symbolae exemplum lucis ope descriptum in rete omnium gentium inuenire non fieri potest.
Quiquis sis, care CaS Fidelis, permagnum gaudium mihi attulisti! Gratias tibi ago.
OdpowiedzUsuńQuiSquis:-)
OdpowiedzUsuń