I. Iam ante viginti quinque abhinc annos me mente captum putare deberem, tunc enim amore raptus quasi sum mulieris... mortuae. Fuerat soror amici ac compotatoris mei (nomen cui Dominicus*), qui munere ministri cauponarii fungebatur in caupona architecturae studentium (in aede scilicet Departamenti Architecturae Scholae Polytechnicae Varsoviensis). Dominico fuit ibi munus, mihi locus bibendi. Postquam claudebatur hora undecima vespertina huius cauponae porta, solebamus saepe una domum Dominici petere - ubi cum fratre habitabat - ad vinum una bibendum tomaculaque cocta sumenda.
Una talium noctium Dominicus narravit mihi de sorore sua maiore natu, quae nonnullos annos antea diabete mortua erat. Rogavi utrum photographema sororis haberet. Dominicus imaginem luce factam sororis monstravit et tunc... cor meum citius trepidavit ac mens quasi insanire coepit! Fuerat soror amici mei puella tantae pulchritudinis, quae maxime mihi placet - non dico hic de pulchritudine Hollywoodiana, fuerat autem ei quidam sensus tristitiae [ut adest Iuliae, de qua ante nonnullos dies hic scripsi], quae me maxime ad se attrahit. Putavi me tunc amore raptum esse (aut fere). Amore mulieris mortuae.
II. Eo tempore munus mihi erat diurnarii ephemeridis "Gazeta Wyborcza", quae tunc erant maximi momenti in Polonia acta diurna cotidiana. De bello Iugoslaviensi scribere ibi solebam ac generaliter de terris Balcanicis. Saepe itera in Paeninsulam Balcanicam faciebam. Una tali occasione Bucarestini Rumunorum mercatum scrutarium (Anglice flea market) visitavi, ubi horologium manuale (bracchiale?) conspexi, quod valde mihi placuit. Volui id statim emere ac semper in manu tenere, ut mos hominibus erat ante aeram sophophonorum [multi adhuc horologia bracchialia portant ornamenti causa, ut quoque casus est focalis Croatici (Anglice tie), quod olim lacinias uniformis (militaris) iungere solebat, fauces contra frigus protegens]. Venditor tamen dixit horologium id vitiatum esse neque tempus omnino indicare. Tunc ad meipsum dixi: Cur mihi tempus scire? Horologium habere volo! [ornamenti causa?]
Sed ob quandam rem, cuius hodie memor iam non sum - fortasse insaniam timui? - horologium id non emi.
* Mirum in modum nominis sororis Dominici oblitus sum; memini tantum fuisse id nomen in terra mea inusitatum.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz