Hodie - aut rectius: heri, nam iam coepit dies Lunae, ego autem de Solis die 13 Novembris dico - est meus dies nominalis, i.e. festum sancti Stanislai Kostka (vixit annis 1550-1568), iuvenis Poloni gente nobili, qui contra voluntatem patris monachus factus est ordinis Iesuitarum. Mortuus est quodam morbo iuvenis, annum 28um vitae agens. Non multa de eo scimus praeter quod hominem piissimum fuisse.
Dies nominalis maximi momenti multis in Polonia est, praesertim hominibus provectae aetatis - meae matri ex.gr. maioris momenti diem nominalem - festum sanctae Theresae (3. Octobris) - quam sui natalem esse.
Meus autem dies nominalis specialis est: adest et simul deest. Cum natus enim eram et in mea pueritia, dies hic 13 Novembris cadebat. Deinde, tempore pontificis Iohannis Pauli II, periti theologi mutaverunt diem, nam invenissent maioris momenti huic sancto fuisse diem 18 Septembris - propter aliquem eventum in eius vita, nescio cuius anni aut de qua exaxte re ageretur. 18 Septembris ita abhinc nominatus ab ecclesia catholica est ut dies sancti Stanislai Kostka, sed per nonnullos annos calendaria profana (i.e. non ecclesiastica) hanc mutationem non observabant, deinde simul et 13 XI et 18 IX ut diem festum huius sancti monstrabant. Dein, post multos annos, secundum voluntatem ecclesiae fere omnia calendaria in 18 IX diem festum sancti Stanislai moverunt. Mihi tamen id minime placuisse, nam 18 Septembris esse... meum diem natalem. Rebus ita stantibus Iohannes Paulus II uno die festo me privavit, nam omnis homo - saltem in Polonia, sed quoque in aliis terris Europae continentalis - duos dies festos habet, natalem scilicet et nominalem; ego autem solus unum!
Decrevi ergo me voluntati papae hac in re non pariturum.
Sancte Stanislae Kostka, ora pro me omnibus diebus anni!
Felicem diem nominalem! Fortasse sacerdotes Poloni qui sacrum offerunt erga ritum Romanum antiquum adhuc hodie s. Stanislaum Kostka celebrant. Hodie autem est et festum s. Didaci Complutensis, cujus honore prima missio Franciscana in California condita est et ex quo urbs Didacopolis nuncupatur.
OdpowiedzUsuńSancti Didace et Stanislae, orate pro nobis!
Gratias tibi, amice, pro verbis bonis precibusque tuis ago.
OdpowiedzUsuńTen komentarz został usunięty przez autora.
OdpowiedzUsuń