Ita saltem putat Robert Lanza, doctor artis medicinae
US-Americanus, simul studiosus physicae, mechanicae quanticae atque
astrophysicae, creator theorematis biocentrismi, qui hoc (2016) anno librum
publicavit inscriptum: "Ultra biocentrismum: meditationes de tempore,
spatio, conscientia necnon illusione mortis" (Beyond Biocentrism: Rethinking Time, Space, Consciousness, and the
Illusion of Death). Secundum Lanza, mortem corporis non esse finem vitae, quae
in aeternitatem durare potest. Fundamentum universi esse – docet Lanza –
conscientiam (entem stantem super spatium ac tempus) quae creaverat mundum
materialem (non vice versa, ut cogitant multi). Doctor Lanza docet leges
naturae ac vim constantem cosmologicam in eo studebant, ut condiciones crearent,
in quibus vita nasci posset. Intellectum (intelligentiam), ait Lanza, fuisse
ergo ante materiem.
Theorema biocentrismi putat mortem conscientiae omnino
deesse. Mortem esse entem quod "vivit" solum in cogitationibus
nostris, nam homines corpus suum seipsos esse putant. At cum corpus materiale
citius tardiusve moritur, videtur nobis idem cum conscientia fieri debere.
Si nihilominus assumamus conscientiam creasse nostrum corpus,
luce clarius videbimus desintegrationem vitae carnalis non esse finem nostrae
conscientiae.
Secundum Lanza, in uno universo corpus nostrum iam
mortuum esse potest, sed aderit semper aliquis alius universus, in quo eadem
nostra conscientia poterit se applicare ad condiciones locales temporis spatiique.
Quae
doctoris Lanza cogitata mihi videntur simillima theoriae migrationis
animarum (metempsychosi) Pythagoreorum Indorumque, aliis solum nominibus adhibitis.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz