Annis octogenariis praeteriti saeculi ego,
tunc iuvenis viginti vix annorum, fanatice studebam "disciplinis magicis",
id est nugis omnibus, quae nomine Novae Aerae (New Age) nuncupantur. Tunc mihi amici aderant nonnulli magi,
astrologi, tarotistae, radiaesthetae etc. Conventibus nonnullis astrologicis adfui,
bis aut ter manes una cum aliis evocabam, effectu cum dubio.
Memini unum horum meorum amicorum, nomine
Simon, monstrasse miihi olim virgulam suam radiaestheticam, cuius usu, asseverabat,
sentire valebat, utrum vir politicus in albo televisifico monstratus loquendo,
vera an falsa loqueretur. Casu televisorium in promptu habuimus, ubi vir quidam
politicus sermonem faciebat. Simon virgulam in eum direxit.
- 17 centesimas veritatis in sermone eius –
declaravit.
- Ergo mendax est maximus! – respondi.
- Minime. Alii (viri politici) plerumque
10-12 centesimarum (veritatis) in ore habent.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz