Forum interretiale Facebook – sunt qui Graeco-Latine eos Prosopobiblion
nuncupant – divulgavit effectus fiscales suos mensium VII-IX (Iul.-Sept.) 2016
anni.
Tertio huius anni trimestri accepta societatis – comparata eidem tempori
praeteriti anni – creverunt 59 centesimis partibus usque 6,8 miliarda
dolariorum, lucrum autem purum – totis 166% (usque 2,4 mld USD)!
-
Denuo habuimus bonum trimestre –
dixit diurnariis Mark Zuckerberg, creator ac praeses societatis Facebook. – Progressus noster nunc nititur usu
scopocinematum (=transmissionum magnetoscopicarum) in applicationibus
nostris necnon consiliis evolutionis technologicae factis proximorum decem
annorum.
Mirum in modum, nuntiis de
lucro ingenti divulgatis, tituli societatis Facebook in bursa Neoeboracensi
graviter pretium amiserunt. Analytici putant negotiatores timere fieri non
posse ut luctrum tam ingens diu teneatur – tempus ergo futurum nolens volens
peius societati fore.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz