Valde olim
clarus studiosus physicae theoreticae, doctor Michio Kaku, unus creatorum
theoriae chordarum (docentis adesse mundo, sive "superspatio", 11
universa seu dimensiones), modo nuntiavit theoriam hanc clare monstrare mundum
a Deo creatum esse.
- Est mihi
certum nos vivere in mundo, qui regitur principiis creatis – scribit dr Kaku,
cui munus cotidianus est studiosi Neoeboracensis City College, in symbola recenti.
Quae principia, addit, formata sunt ab universali intelligentia ac non esse
fortuita.
Voluntatem
Dei monstrant, eius sententia, inter alia quoque experimenta cum primitivis
semi-radialibus tachyonibus.
Et hic
difficultas. Nam tachyones – ut respondet ad revelationem Kakuanam Jay Wile,
qui nuncupat se "et studiosum, et Christianum, sed non Christianum
studiosum" – esse particulas hypoteticas: nescimus adhuc utrum re vera
adsint an non. Si adsunt, movere debeant cum velocitate maiore lucis, ergo...
esset difficillime experimenta cum iis facere.
- Deum esse
mathematicum, cuius mens sonat musica creata undecim dimensionibus
"superspatii" – nuntiat sollemne Kaku.
Wile
respondet, Kaku – omni laude pro eius pristinis laboribus servata – hodie magis
celebritam televisificum quam verum scientistam esse.
At mihi
Kakuana revelatio in mentem adducit Ciceronianum: fors viderit, aut si qui est, qui curet, deus, sive Apuleianum: quod est... lex in urbe, dux in exerciitu, hoc est in mundo deus.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz