Vale dicens potionibus alcoholicis, in memoriam
adduco nomina cauponarum, quas adire solebam. Tot erant! Cum enim solitarius
viverem – at vivebam solitarius plus quam dimidiam partem vitae adultae – mos mihi
semper erat vespero cauponam adire, ut in praesentia aliorum hominum, essent
mihi partim aut omnino ignoti, tempus tererem. Etiam certe spes feminas quasdam
convieniendi aderat; sed, ut verum dicam, per nonnulla milia fortasse noctarum
in cauponibus ita tritarum mulieres ad futuendum piscatus sum tres vel quattuor:
ratio ergo expensorum ad effectum miserrima. Sed certe non ob spem coitus
tantum cauponas adire solebam: multum tempus trivi cum compotatoribus – magna ex
parte viris – hilaribus; multa viariaque de vita eorum et vita generaliter cum
iis loquendo didici. Saepissime tamen solus horas longas ad mensam cauponae
sedebam; habemus in Polonia nomen describens tales homines: blattae cauponariae
(ćmy barowe).
Primum gustatum vitae cauponariae cognoveram Columbi
(Columbus) in urbe capitali US-civitatis Ohio, ubi vixit uxor mea, anno ineunte
1990. Nomen cauponae erat "Apud Laurentium" (Larry's). Postquam uxorem ob iurgia continua matrimonii sex mensium
reliqueram, nimis solitarium me sentiens hanc cauponam adire vesperibus coepi.
Columbus erat – verisimiliter est usque hodie –urbs valde cosmopolitana propter
permagnam universitatem studiorum,ubi multi studentes peregrini studebant. Ibi,
apud Laurentium, primum in vita mea magnam copiam alcoholis (5-6 pocula
cerevisiae) uno vespere bibi ac postero die primum crapula laboravi. Sed mox
fata me in Poloniam reduxerunt, ubi, ordine communistico modo a civibus expugnato
mercatuque libero modo introducto, nondum cauponae cerevisiariae habuimus.
Neque aderat mihi pecunia primis in Polonia mensibus.
Alteram mihi "cauponam regularem" inveni
hieme 1991 anni Zagrabiae Croatarum, ubi hoc et sequente anno munere fungebar relatoris
diurnarii ephemeridis cuiusdam Polonae. Nomen cauponae erat specialis:"Grabancijaš",
quod originem trahit ex Italica negromanzia,
i.e. magia nigra. Grabancijaš fuisse, secundum fabulam popularem monticolarum
Croatensium, incantatorem qui ut iuvenis studens fuerat 12 academiarum
theologicarum necnon magorum scholae troglodyticae (=spelaeae; ergo diabolicae, magicae) Vilenicensis
(Vilenica est nomen vici Slovenorum cum specu permagno, prope Tergeste in fine
Italica). Amicitia Grabancijaš fuisse cum diabolo ac putabatur scire per aera
volare.
In hac caupona conabar bibere more Croatarum, id
est... multum. Ibi, credo, morbo alcoholismi laborare coepi, sed ut vir iuvenis
nondum tam magnis crapulae cruciatibus laborabam, neque effectus huius morbi valde
timui.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz