Ante sex abhinc annos
in Prosopobiblio (=Facebook) scripsi haec:
Num prater me aliquis amet vectigal
degressivum, i.e. ubii quo plus pecuniae tibi comparas, eo minus vectigalium
(centesimis partibus lucri computatorum) fisco statali solvere debeas? Tunc,
puto, omnes nihil-facientes munus quaerere inciperent.
Sed in nostro mundo minime perfecto plerumque vectigalia
sunt regressiva. Rebus ita stantibus malunt homines laborare non assueti
pauperes manere, qui pecunia divitioribus ablata vitam sustentent.
Haec ante sex annos, certe
ebrius, scripsi. Hodie re vera nescio, utrum velim in terra mea vectigal
degressivum haberi. Addere tamen volo me tunc, cum ista scribebam, hominem minime
pecuniosum fuisse, econtra: sacculus meus, sicut Catulli, plenus erat aranearum.
Fortasse melius, puto, ut
omnes idem (per centesimas partes) vectigal solverent. Certe non est peccatum comparare
sibi plus pecuniae velle, sed cogere lege homines, ut quam divitiores fiant,
nimis fortasse esset.
Vectigal degressivum in
nonnullis terris re vera ad tempus valebat: in singulis civitatibus USA XIX
saeculi necnon e.gr. in Bosnia & Herzegovina statim post bellum annorum
nonagenariorum praeteriti saeculi, ad oeconomiam celerrime concitandam. Numquam
tamen manere potest diutius, nam... nemo praeter me (fortassse) id vectigal amet.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz