środa, 16 listopada 2016

Pugnam ago contra hostem ingentem

Ante duos dies, die scilicet Martis hora tertia antematutina decrevi me porro potiones alcoholicas non bibiturum. Nam vita mea ebria iam bestiae proximior mihi videbatur, quam homini.
Nunc ergo alteram noctem "siccam" ago, vix somnum capere valens. Timore exsistentiali laboro, manus, crura, corpus totum trepidant; ipse lapsus temporis dolorem quasi inficiat.
Sed... non est mihi alia vita quam sobria. Si non possum sobrius vivere, utinam potius morerer.
Si mihi faves, lector care, ores, quaeso, pro me apud Deum tuum.
Ego pro vobis omnibus preces-balbutationes ad Deum quemdam mihi omnino ignotum dicam. Utinam praesentiam Eius scirem magis sentire.
Valete! Bonam noctem!

4 komentarze:

  1. Sancta Monica, mater sancti Augustini, bibula laboravit. Intercedat ergo illa, una cum Matre Dei Regina Poloniae, ante Deum ut conforteris.

    OdpowiedzUsuń
  2. Gratias tibi ago, amice. De sanctae Monicae problemate alcoholico nescivi.

    OdpowiedzUsuń
  3. Cum sancta facta sit, puto eam vitium id in se magno cum successu expugnasse?

    OdpowiedzUsuń
  4. Sic factum, gratia Dei, ut a filio narratur in libro IX, 8. (18) Confessionum.
    https://books.google.com/books?id=Y3wWAQAAMAAJ&lpg=PR3&pg=PA110#v=onepage&q&f=false

    OdpowiedzUsuń