Ivan(um) Vyrypaev esse Russae gentis sat iuvenem (natum a.
1974) dramatum scriptorem qui in itineribus inter Moscoviam et Varsoviam vitam
agit (habet uxorem Polonam, ceterum histricem satis in terra nostra claram).
Tribus vel quaternis ab eo scriptis ac dispositis – nam est quoque dispositor
scaenarum – dramatibus adfui; valde mihi placebant. Maxime autem placent nonnulla
eius cogitata. Ex. gr. in percontatione diurnaria, rogatus utrum Deum adesse crederet,
respondit plus minusve tali in modo: sacrum
re vera extare in mundo nostro religionibusque eius, neque peccata sacerdotum ei
nocere posse. Ita, dixit, etiam cum sacerdos peccator est maximus – ut paedophilus
aut homicida – ritus ab eo, manibus spurcatis, actus vim divinam porro habet.
Cum haec ante nonnullos annos legissem, tantopere motus
verbis Vyrypaevianis fui, ut per tempus quoddam meditarer de reditu meo in
ecclesiam catholicam. Sed non redivi at hodie... non multae sunt ecclesiae quas
una cum cane intrare possis.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz