poniedziałek, 30 stycznia 2017

Propter oblivionem Hitler adhuc patronus est Stetini

Ut modo audivi per radiophoniam, propter oblivionem neglegentiamve magistratuum, indici officiali civium honorabilium urbis Stetini (quae nunc est in Polonia, ante autem 1945 urbs erat Germanica) adhuc adesse: Vladislaum Gomułka (dictatorem communisticum Poloniae annorum 1956-70), Nikitam Khrushchev (omnibus notum dictatorem Unionis Sovieticae) necnon... Adolphum Hitler! Nemo enim curavit eos rite ac lege de indice deletum iri.  
Similem ob errorem adhuc officialiter - clamant nonnulli iuris internationalis periti - exstat sui iuris urbs-civitas portuensis Gedanum (Polonice Gdańsk, Theodisce Danzig), quae condita erat Conventibus Versaliensibus anno 1920 et durabat de facto usque intium alterius belli mundani (1939), cum in Tertium Imperium Germanorum incorporata est.
Post bellum autem, quod Germania perdidit ac Polonis datus est tractus magnus terrae adhuc Theodiscae, nemo curare curavit de sorte unius urbis, quae eo facto numquam de iure cessavit esse civitas independens.
Simili modo Croatia et Slovakia adhuc... bellum gerunt contra USA, Britanniam et Unionem Sovieticam (i.e. eius legalem neptem, Russiam). Nam terrae hae, quae tempore alterius belli mundani sociae Hitlerianae erant, una cum clade Germanorum anno 1945 a vicinis sibi maioribus - in casu Croatiae: Iugoslavia imprimis Serbica, in casu Slovaciae: Bohemis ducta Bohemoslavia sive Czechoslovakia - statim devoratae sunt. Nemo tunc vaticinabatur has terras denuo sui iuris fore: Croatiam anno 1991, Slovakiam 1993. Nemo ergo bello modo finito curavit pacta firmare cum civitatibus eodem temporis puncto non-exstantibus.
Cavete ergo incolae Zagrabiae Bratislaviaeque! In quolibet temporis momento aeroplana bombifera US-Americana, Britannica aut Russica vos petere possunt:-))    

De hybridis Graeco-Latinis

Magna pars Latinistarum abhorrent a nominibus structis simul e morphemis Graecis et Latinis. Displicet ergo iis ex. gr. 'autoraeda' ac eius loco dicunt 'autocinetum'.
Sed ipsi Romani auctores utebantur tantis hybridis, quamquam rarissime. Notus est inter alia Plinii Minoris 'cryptoporticus'. Ego hodie, per dictionaria rimans, inveni 'epitogium', quod fuit genus pallii super togam positi.  

De more te discalceandi antequam templum intres

In somnio olim vidi me in terra quadam Arabica (verisimiliter in Aegypto) meschitam intrantem, calceis, ut mos est, ante meschitae portam, prope calceos aliorum, relictis. Sed cum post preces dictas sermonemque imami auditum e meschita exivi, animadverti calceos meos loco, ubi eos reliqueram, deesse - aut quis per errorem pro suis eos putavit, aut consulto furatus est. Memini horroris cum (in somnio) cogitabam quomodo sine calceis degerem: aura, deo gratia, satis tepida erat, sed alii huius oppidi incolae sine dubio despecturi sunt hominem nudis pedibus ambulantem.
Hactenus de somnio.
Semper putabam tantum apud Musulmanos hunc morem observari, ut templum semper sine calceis a fidelibus (aut quibuslibet hominibus) intretur. Sed modo inveni inter fragmenta servata "Saturae Menippeae" Varronis:
quod in eius [verisimile: Apollinis] dei templa calceati intro eunt, nam in oppido quae est aedes Apollinis et quae ibi ad Herculis, ut intro eat, nemo se exscalceatur   
Inde coniectare possumus morem calceis pedibus indutis (sine scilicet se discalceando) templum introire in orbe antico potius exceptionem fuisse quam normam.
Memini quoque photographematis Pauli Wolfowitz, qui tunc erat praeses Argentariae Mundanae (World Bank), meschitam ut hospes honorabilis in quadam terra Arabica intrantem, calceis ante portam rite relictis. Tunc totum mundum vidisse impiliis (Anglice socks) eius rimas adesse, ut saepe fit apud homines "normales". Videlicet eodem die mane Wolfowitz inscientem fuisse moris se discalceandi antequam meschitam quis intret.  

sobota, 28 stycznia 2017

Remedia contra ebrietatem

Nudius tertius acroasi adfui doctoris Daniel Zarewicz, qui unoquoque mense in Novo Theatro Varsoviensi docet de cultu Bacchi in Graecia. Dixit Zarewicz, inter alia scitu digna, deum hunc cives Graecos docuisse bibere vinum modo urbano - non amystide Threicia, sed primum in cratere haud parva copia aquae dilutum. Quae dilutio effectum habuit cenantes usque mane disputare posse, sine (saepe saltem) maxima ebrietate.
Ceterum dixit dr Zarewicz, si bene eum intellexi, contra ebrietatem protegebat cenantes memoria constans se deum ipsum bibendos, quasi spiritu dei corpora sua implentes. Erat ergo actio bibendi quasi... prex ad Bacchum.
Casu[?] eodem die legi verba Hellingeriana ad alcoholismum pertinentia. Dixit Hellinger morbum hunc esse effectum rei amissae quam repetere frustra desideramus. Et quae est "res" maximi momenti quam multi nostrum amiserint, aut potius qua privati sint? Pater. Esse ergo alcoholismum quasi conatum reinveniendi amissum patrem. Fortasse verum est - ego patrem partim voluntate mea amisi, partim ab eo puer 12 annorum relictus sum.
Dicit porro Bert Hellinger... satis esse ut homo morbo alcoholico tactus semper cum poculum vini in manum capiat, procrastinet ad memoriam sui patris. Deinde lente bibere ei licet!
Hic tamen assentiri cum Hellinger nequeo. Conatus sum et bibendo preces ad Bacchum (necnon sanctum Urbanum, patronem vinicultorum) dicere et pro memoria patris mei procrastinare solebam - nihil adeptus sum praeter maximam ebrietatem. Quae ter in nosocomium me adduxit.
Dico ergo Zarewicz et Hellinger: Manete procul a me cum methodis vestris, fortasse aliis bonis. Ego enim nimis iam morbo hoc corruptus sum - deest mihi via rursus ad bibendum. In hac via stat ipsa Mors.  

De Graecismis in lingua Gallica

Rimans dictionarium Polono-Latinum, auctore editoreve prof. Mariano Plezia, inveni... Francogallicam, sed extra Galliam quoque bene hodie notam phrasin par excellence e Latino propter (per) excellentiam esse oriundam, quod sua vice esse "duplicationem semanticam" phrasis Graecae kat'egzokhen. Rimando porro in dictionariis etymologicis interretialibus inveni phrasin hanc sine dubio per linguam Latinam transeundo Galliam invasit - quod videatur fortasse multis luce clarius, sed, memoria tenere debemus e Massilia, colonia Graeca, nonnulla verba dictaque recte in proto-Gallicam Latinam localem ire potuisse. Ut fortasse hebdomadaire (septimanarius).

środa, 25 stycznia 2017

De horrore novi anni

Rogatio: Quid communis mihi est cum veteribus Aegyptiis, qui vixerunt quattuor aut quinque milia ante me? Responsum: Horror novi anni.
Ut docet in sua novissima symbola prof. Andrea Niwiński, quattuor ultimos dies exeuntis anni necnon ipse primus dies novi anni fuerunt in veteri Aegypto tempus non tam felicitatis quam crisis, incertitudinis, sollicitationis, inquietae expectationis temporis advenientis – quis sciret quod annus hic novus secum portaret. Fuit haec expectatio passiva – homines abhorrebant tunc a quibuslibet consiliis de rebus faciendis. Omnino aliter quam hodie, cum promissa novi anni omnes fere facimus – promissa in 99% casuum vana. Iudices autem in Aegypto solebant spatio horum quinque dierum casus agere, quae alio, "normali" tempore difficiles ad diudicandum viderentur. Aliter omnis labor, ut in agro, taberna etc., prohibebatur.
Sed et Europaei non semper solebant hilariter celebrare ultimam noctem (diei sancti Silvestri) veteris anni. Fabula fert morem hilariter hanc noctem celebrare fuisse effectum superati timoris AD 1000, regnante papa tunc Silvestri II. Omnes enim tunc timuerunt finem mundi advenientem at videntes post mediam noctem mundum porro viventem, coeperint ludere in viis maximo cum gaudio. Sed re vera ultima nox anni – in nonnullis linguis, ut Polona, nota ut "nox Silvestris" - nomen suum ducit a papa Silvestri I, qui ultimo die AD 335 mortuus est; inde festum eum commemorans ultimo anni die constitutum est. Celebrare autem ludendo, saltando & bibendo hanc noctem coepimus demum in fine... XIX saeculi, primum in domibus divitum. 

Proverbium in diem hodiernum

Sancti Pauli die dimidiata iam hiems.

De inguinibus porro non linctis

Martinus Loch, puer ille ingeniosus nunc Cracoviensis, libros locaque interretialia Latina scrutando invenit et hoc obscaenum epigramma, auctore Jani Pannoni (humanarum scientiarum cultore Hungarico, qui vixit annis 1434-72):
307. IN MARCUM
Tempora, Marce, soles praeponere nostra vetustis; 
Adiicis hoc etiam qua ratione putes.
Nunc, inquis, media nemo iam nocte salutat
Astutum portans irrequietus ave,
Nunc fallit nemo, nemo nunc inguina lingit.
Nemo facit Florae sacra Bonaeve Deae,
Paedicant pauci, recitant mala carmina pauci,
Omnia cum scaenis amphitheatra silent,
Crimina seu portenta magis quibus ista vigebant.
Saecula quis merito praeferat illa novis.
Vis tibi versiculo me respondere sed uno,
Quod verum non est, dicere, Marce, soles.

De genitalibus angelorum sive de regula GLL hilari modo explanata

Si bene memini, sola regula fori epistularum Gregis Latine Loquentium (GLL) - ab eius conditore, Conrado Kokoszkiewicz, statuta - docet plus minusve: De omnibus rebus disputare licet, dummodo Latine.
Sensum huius regulae hilari modo explanavit in epistula hodie gregalibus missa Victorius Ciarrocchi, Italus Pisaurensis:
Aliis verbis (ut regula nostra aperte adseverat) : quicumque potest, ad suum liberumarbitrium, rem qualemcumque tractare sine ullo impedimento nullaque molestatus exhortatione ad tacendum, sive disputetur de crocodilis in cloacas Novoeboraenses immissis, sive de puncto muliebri 'G.' vocitato, sive de lacte formicarum, quidquid interrumpat alter clamans"At formicae lac non habent". Nil refert; nam ne angeli quidem genitalia habent quamvis de eorum sexu multum disputatum sit, ut aiunt.

wtorek, 24 stycznia 2017

Paucissima de horologiis portabilibus

Primum horologium portabile putatur fuisse structum Norimbergae anno 1504 a horologiario Petro (Peter) Henlein, qui mechanismos (spiras) horologii "normalis" - i.e. stabilis - in pyxide posuit. Quas pyxides viri divites coeperunt postea in sinu vestimenti portare.
Horologia autem manualia usque primos annos XX saeculi solum a mulieribus portabantur - "viri veri" sua "horologia vera" porro in sinu camisolae tenebant. Ita res se habebant usque ad tempus primi belli mundani, cum inventum mox esset militibus in pugnae etc. condicionibus multo utiliora horologia manualia esse.  

Sententiola Pauli Valéry

Iulius Sansonetti, qui in Grege Latine Loquentium pseudonymo Navarcha utitur, nam multum navigat, respondens ad litteras alicuius sodalis GLL citavit sententiolam Pauli Valéry, praeclari philosophi Francogallici ex huius opera “Improbae cogitationes et alia”  (Mauvaises Pensée et autres). Quem sententiolam ita Latine Navarcha noster reddidit: Nescit homo quod ipse omni tempore vitae suae sponsionem facit in decem minutis aut decem secundis se moriturum non esse. Pro certo habet se vivere, non aptum mori esse. Ac commentatus est eam verbis: Non homines igitur scientiam probabilitatis tenent, sed haec illos. QED.

poniedziałek, 23 stycznia 2017

De numero 'hrer'

Omnibus, qui legerint "Collem Aquarii" ("Watership Down") auctore Richard Adams (modo mortuo – die 24 Decembris 2016 anni), bene nota est persona Quinti (Fiver), lingua autem ipsa cuniculorum – nam de cuniculis fabula Adams narratur – Hrer. Quod tamen non significat "quinque", sed omnem numerum maiorem quam quattuor. Cuniculi enim numerare usque quattuor sciant – omnem numerum maiorem quam IV esse hrer.
Miseri cuniculi!, diceret quispiam. Sed non tam miseri ut ex. gr. gens Amazonica Pirahã, quae duos tantum numeros cernit: hoi – 'parum' et baagiso – multum; neque habent  Pirahae formam pluralem nominum substantivorum nec pronominum. Similiter apud Piraharum vicinos: Nadëb, Mocoví, Pilagá, Culina atque olim – antequam a colonis albicoloribus numerare docti/coacti sunt - Jarawara, Jabutí, Canela-Krahô,Botocudo (Krenák), Chiquitano, Campa, Arabela et Achuar – hi tamen omnes sermones saltem nomen pro 'uno' habere/habuisse nuntiantur. Nonnulli populi Australiae, ut Warlpiri, sciunt annumerare usque duo, sicut et quidam sermones Africanae familiae Khoisan.
Causam huius rei esse gentibus priscis, qui imprimis venatione vitam sustentabant neque mercaturam sciebant, numeri nulli momenti essent (ita saltem docet Vicipaedia).
Non sunt ergo tam indocti cuniculi domini Adams.

niedziela, 22 stycznia 2017

Proverbia Arabica

Nulla dies sine linea, hodie ergo, licet fessus valde sim, pauca saltem proverbia Arabica e libro "Domus chalifae. Unus annus Casablancae", auctore Tahir Shah:
Noli felem veterem saltare docere.
Exercitus leonum duce ove superabitur exercitu ovium duce leone.
Cancer claudicans recta via graditur [hoc mihi maxime placet!].
Confide Deo, sed porro caute alliga camelum.
In manu amici lapis fit pomum.    

sobota, 21 stycznia 2017

De 'triskaidekaphobia' diei Veneris necnon aliorum dierum

In multis terris occidentalibus desunt in deversoriis conclavia numero 13 signata (post 12um statim habes 14um), nam numerus 13 putatur calamitatem annuntiare (fons huius superstitionis incerta manet). Numerum tertium decimum timuisse dicitur ipse Napoleon Bonaparte.
In Polonia, sicut in maiore Europae parte, timemus tertium decimum diem cuiusvis mensis, praesertim cum in diem Veneri dicatum cadat. Sed non est ita ubique. Graeci, exempli gratia (sicut et Dacoromani Hispanique), timent 13um cum sit diem Martis. Itali autem abhorrent a die Veneris, sed cum decimo septimo (17) die mensis cadat.

Gari nepotes

Significationem gari/liquaminis in culina Romanorum omnes scimus gratia, inter alia, libri "De re coquinaria" Apicii. Scimus quoque de pecunia permagna, quam sibi comparare solebant venditores gari muriaeque, ut ille Umbricius Scaurus (Pompeianus), persona "Cenae Trimalchionis".
Mirum in modum tamen saeculo AD V/VI garum omnino evanescit e mensis non solum Italiae, sed totius pristini Imperii Romanorum, causa huius rei ignota. Ultimas de garo notulas habemus e regno Merovingorum.
Sine tamen dubio artem piscem fermentandi servatam esse usque hodie prope Neapolim – dico de cibo facto e sardelis (Engraulis encrasicolus) fermentatis, cui nomen hodiernum colatura di alici. Prope autem Nicaeam faciunt ius piscosum pissalat, quod sermone locali significat 'piscem sale sparsum', quodque praesertim sumuntur una cum pane calido cepa farto nomine pissaladière.  
Mea sententia tertium "nepotem" gari fieri potest Aegyptium fesikh, id est salsamentum e piscibus familiae Mugilidarum – qui mugiles et in Mediterraneo, et in Rubro Mari degunt – calore Solis conditis. Fesikh sumitur a turba celebrantium diem festum veris (Sham el-Nessim). Pro dolor, ea occasione haud raro nonnulli cenantium moriuntur propter botulismum - ephemerides Aegyptiae de hac re unoquoque anno scribunt.
* Ceterum, non esse verum – ut heri scripsi, dans, deo gratia, signum rogationis/haesitationis – Romanos solum piscibus marinis ad garum factum usos esse. Hodie apud Maguelonne Toussaint-Samat ("Historia naturalis ac moralis escae") legi magnos siluros (qui in lacubus praesertim vivunt) quoque ad muriam faciendam adhibitos esse.
** Scimus etiam de garo castimoniali secundum ritus religiosos Iudaeorum parato, id est adhibitis solum piscibus squamosis. Ex qua re possumus fortasse coniectare Romanos et squama carentibus specibus usos esse, ut ex. gr. murena.

piątek, 20 stycznia 2017

De esca foetida non tantum Scandorum

Nam habent Scandinavi aemulatores sibi dignos inter nationes Asiae Meridionalis Orientalisque. Dico ex. gr. de Coreanico hongeohoe , i.e. rajiformes fermentatas, de quibus dicitur latrinam redolere.
Mihi verisimiliter placeat edere Khmericum prahok, id est piscem... calcatum. Sunt hi varii pisces aquae aut stagni aut fluviatilis (non ergo marinae), ut gurami bicolor (Trichopodus trichopterus). Intestinis partibus privatis pisces hi re vera ab incolis quasi ritu quodam, saepe ad carmina cantata, nudis pedibus calcantur. Re vera partim cibus, partim ius prahok similis esse posse garo, praeter naturam ipsorum piscium, nam Romani semper(?) marinis utebantur. Propter rancorem nuncupatur interdum prahok caseus Khmericus. Post calcationem pisces relinquuntur per diem in pleno Sole, deinde sale addito ponuntur in amphoras ad fermentationem 20 dierum aut etiam trium annorum.
De his rebus legens, inveni quoque ius Britannorum Worcestershire minime ex India oriundum (ubi nulla similis res in culina invenitur); originem Indicam verisimiliter fabulam fuisse fictam ad meliorem venditionem iuris. Utcumque res sese habent, certum est "primum ex India huius iuris importatorem", dominum Marcum Sandys, qui munere gubernatoris civitatis Bengal fungeretur, numquam... vixisse. Id est, adfuisse gentem baronum Sandys, etiam saltem unum Marcum (1798-1863), sed hic nil communis cum India habuit.

Alia legenda pertinet ad lutefisk (Norvegice 'piscis salnitratus'), id est gadum fermentatum, quem manducant praesertim tempore brumali. Fabula fert piscem ita paratum posuit primum in mensam invasoribus Varangis ipse sanctus Patricius, patronus Hiberniae (=Irlandiae), sperans se eodem modo cenantes necaturum. Sed stomachi Varangici solidissimi se praebuerunt, at aggressoribus Scandinavicis esca nova placere etiam mox videbatur. Meminisse tamen debemus sanctum Patricium vixisse nonnullis saeculis antequam Insula Viridis a Varangis primum petita sit. 

Cur sit Gargilius... - correctio

Ut me recte monet Martinus Loch, de alio Calderini hic agitur: non de Johanne, sed Domitio (1446-78), secretario papae Sixti IV, qui edidit inter alia "Silvas" Statii atque scripsit commentaria in Martialem, Ovidium et Iuvenalem.
Maxime motum esse animum Martini Loch (mei quoque) phrasi "perurbane minatur se eum irrumaturum".


Novissimum carmen Martini Zythophili de hieme acerrima apud Polonos


Veste fouenda manus, glacie cum terra prematur,
ne noceant digitis frigus et acris hiems,
sed multo melius quam lana et ueste fouentur
cuncta Polonorum membra liquore bono.

De hakarl sive squalo fermentato Islandorum

Respondit ad meum scriptum Renaud Mercier, dicendo:
Vixi alioquin in Islandiâ nec mihi successit ut hákarl sumerem: cuius me taedebat.
Hoc in mentem adducit rem modo a me in eadem symbola ("De foetida esca Scandorum") lectam: hákarl fuisse causam cladis in certamine praeclari coqui Caledonici Gordon Ramsay, pugnantis contra diurnarium James May in foedissimis cibis mundi comedendis. Ramsay devorare quivit inter alia mentulam tauri [quam et ego in Dacoromania olim gustavi] necnon haustum Laotiensis temeti cum angue implicato lagoenae. Sed squali Grenlandici gustum foetoremve Ramsay superare nescivit. Ut noster Renaud.

Cur sit Gargilius taciturus sive commentarium in Martialem III 96

Martinus Loch, Latinista Cracoviensis atque collega meus, modo invenit commentarium Johannis Calderini in Martialem III 96, lingua scriptum sat, ut ita dicam, speciali:
"in Gargilium, qui volebat videri moechus: cum adhuc esset puer mollis et cum cunnilingus, perurbane minatur [poeta] se eum irrumaturum, si deprenderit. 'tacebis' alludit ad illud, quod dixerat: 'garris' et ad fellationem. nam qui irrumantur dicuntur fellare et loqui non potest ore mentula irrumatoris obstructo. 'tacebis' id est 'irrumabo te'. idem minatur Priapus in obscuro carmine: pedicaberis irrumaberisque"
Ipsum carmen:
Lingis, non futuis meam puellam
et garris quasi moechus et fututor.
Si te prendero, Gargili, tacebis.

czwartek, 19 stycznia 2017

De esca foetida Scand(inav)orum

Nihil fere his diebus scribo, nam nihil fere alicuius momenti audiam – ceterum non multos homines convenio, matrem semper curans domique laborando. Unam rem tamen modo legi, de esca scilicet foetida Scandorum Esquimensiumque.
Multi nostrum aut gustaverunt (ut ego) aut saltem audiverunt de Suetico haringo surstroemming, qui in pyxidibus metalicis interdum tantopere fermentatur, ut pyxides ipsae erumpant – nonnullae societates aviariae prohibuerunt haringos surstroemming etiam in sarcinis portare. Alteram escam specialem Scandorum – Suetorum Norvegorumque - esse gravlax, cuius nomen ipse fabulam narrat: 'salmo de sepulcro'.
Certe scimus Romanos Graecosque garum suum habuisse, sed alia fortasse res est ius, ille ipse piscis. Ceterum usque nuper nescivimus multum de gari componentibus gustuque – Harry  Thurston Peck in "Harpers Dictionary of Classical Antiquities", Neoeboraci anno 1898 edito, putabat garum gustu simili fuisse hodierno... caviario (=acupenseris ovis): a sauce made of the blood and entrails of fish salted, and resembling caviare.
Alia ergo res ius, alius piscis, praesertim piscis in harena putrescens (ut ille hákarl sive squalus Grenlandicus), ullis condimentis additis. At non solum pisces ita "condunt" Esquimenses, nam etiam phocas (praesertim magni corporis genus Odobenus rosmarus) necnon aves kiviak, i.e. Alca torda putrefacta. Cuius foetor tantus sit, ut dicitur kiviak numquam domi sed semper ante ianuam consumi. Sed cavete amatores escae foetidae! Anno 2013 prope oppidum Grendlandicum Siorapaluk nonnulli homines statim post cenam kiviak mortui sunt. Re vera sumerunt non alcas, sed valde iis similes edredones (Somateria mollissima), cuius caro etiam post longissimam fermentationem venena valida tenet.

wtorek, 17 stycznia 2017

De significatione confessionis

Numquam vero alium sensum confessionis apud catholicos (in aurem sacerdotis) vidi quam auto-catharsim. Confessio est regina probationum, dicere solebant medii aevi tempore severi sacerdotes-inquisitores, sed nos possumus etiam mitiorem versionem adhibere: Confessio est regina (condicio) indulgentiae (pro peccatis).
Talia mihi in mentem venerunt, cum de "passu quinto" motus Anonimorum Alcoholicorum meditarer: Confessi sumus nobis, Deo alioque homini naturam erroris nostri.
Si bene memini, esse tamen quandam fidem (sectam?) Christianam, ubi omnes - turba ergo haud parva peccatorum - constituto tempore simul peccata sua vociferant: ut Deus ea audiat, nemo tamen praesentium - propter chorum multisonum - aliquid de peccatis vicini sui intellegat.
Quae methodus sit melior - non mihi esse iudicandum.

poniedziałek, 16 stycznia 2017

Promissa Novi Anni alcoholicorum

Memini me, cum therapiam antialcoholicam primum coepi anno, ni fallor, 1997 aut 1998, participem gregis esse circiter 20 hominum: 19 bibulorum necnon unius... aleatoris iuvenis, qui totam pecuniam suam necnon haud parvam partem pecuniae parentium divitissimorum ludendo perdere solebat. Sed non de hoc, ceterum hilari, iuvene, volo hodie narrare, sed de tempore Natalicio, cum de consiliis novi anni verba faceremus. Fuerunt haec quasi promissa nisi ius iurandum: hoc proximo anno faciam, illud facere desinam.
Pervarias res homines coram grege promittebant. Memini viri sperantis se in vincula propter crimen quoddam a se patratum non dandum, sed a iudicibus tantum ad multam coactum iri. Memini matris, quae iura recuperare cupiebat se filiolam suam - sibi a biocolytis ademptam - curare aut saltem videre sperabat. Cum ad me res pervenit, parum cogitando dixi:
- Promitto coram vobis abhinc semel cotidie dentes purgare.
Numquam tamen fidem servavi.
Maior pars huius gregis hodie verisimiliter in coemeteriis iacet. Mirum in modum non(dum) ego.    

Fabulae bibulorum

Hodie id verisimiliter esset impossibile, oculis camerarum ubique emptores in tabernis pantopoliis spectantibus. Sed ante plus minusve 20 annos amicus meus Polonus valde ad temetum pronus, qui tunc in USA ad tempus habitabat, solebat gratiis cerevisias bibere hoc modo: pantopolia magna (ut Walmart?) intrabat, ubi res varias emendas quasi quaerendo, quas ceterum, licet paucas, in hamaxam ponebat, clam ac celerrime bibere solebat - in loco, ubi alii emptores neque pantopolii operarii eum non conspexerint - unam cerevisii lagoenam. Deinde alteram, ita usque quattuor. Deinde ad mensam nummariam (Anglice, ni fallor, cashdesk) properabat, ubi res parvas, quas in hamaxa habebat, rite emebat. Dixit mihi neminem umquam conspexisse eum semi-ebrium fuisse. Aut si conspexissent, nihil contra dixerunt.

poniedziałek, 9 stycznia 2017

De variis mortibus apud mulieres et viros bibulos

Quinque personaliter noveram personas, qui morbo alcoholici postea mortui sunt. Omnes tres viros - de photographematore Christophore nuper scripsi - se laqueo pependerunt, duo mulieres - in quorum numero minor soror uxoris meae Americanae - ipsa intoxicatione mortem sibi invenerunt.
Mirum.