Memini me, cum therapiam antialcoholicam primum coepi anno, ni fallor, 1997 aut 1998, participem gregis esse circiter 20 hominum: 19 bibulorum necnon unius... aleatoris iuvenis, qui totam pecuniam suam necnon haud parvam partem pecuniae parentium divitissimorum ludendo perdere solebat. Sed non de hoc, ceterum hilari, iuvene, volo hodie narrare, sed de tempore Natalicio, cum de consiliis novi anni verba faceremus. Fuerunt haec quasi promissa nisi ius iurandum: hoc proximo anno faciam, illud facere desinam.
Pervarias res homines coram grege promittebant. Memini viri sperantis se in vincula propter crimen quoddam a se patratum non dandum, sed a iudicibus tantum ad multam coactum iri. Memini matris, quae iura recuperare cupiebat se filiolam suam - sibi a biocolytis ademptam - curare aut saltem videre sperabat. Cum ad me res pervenit, parum cogitando dixi:
- Promitto coram vobis abhinc semel cotidie dentes purgare.
Numquam tamen fidem servavi.
Maior pars huius gregis hodie verisimiliter in coemeteriis iacet. Mirum in modum non(dum) ego.
Utinam tibi auxilio subueniamus ut genio tuo indulgeas. Tam seuerus in te uideris, pro dolor. Cura ut bono animo sis ac cito conualescas.
OdpowiedzUsuńGratias tibi ago pro verbis tam commiseratione sapientiaque plenis.
UsuńGratias tibi ago pro verbis tam commiseratione sapientiaque plenis.
UsuńOportet etiam te invenire amicos morbo alcoholico non laborantes ut recreeris. Fortasse alios linguam Latinam colentes? Sed et quodlibet colentes, potationibus exceptis.
OdpowiedzUsuńConventibus Latinistarum in urbe mea habitis adesse iam mihi non licet. Ebrietate enim correptus matrimonium proposui puellae, quae clavem ad aulam conventuum tenet. Hoc peccatum capitale minime erat, sed cum puella ridendo negavit, proposui - pudet me recordandi - ut me saltem degluberet. Pro his dictis obscenis veniam puellae - licet postea sobrius humiliter poposcissem - non obtinui.
UsuńCerte alios amicos - fortasse non Latinistas - quaerere pergam.