Significationem gari/liquaminis in culina Romanorum
omnes scimus gratia, inter alia, libri "De re coquinaria" Apicii. Scimus quoque de pecunia permagna,
quam sibi comparare solebant venditores gari muriaeque, ut ille Umbricius Scaurus
(Pompeianus), persona "Cenae Trimalchionis".
Mirum in modum tamen saeculo AD V/VI garum omnino evanescit
e mensis non solum Italiae, sed totius pristini Imperii Romanorum, causa huius
rei ignota. Ultimas de garo notulas habemus e regno Merovingorum.
Sine tamen dubio artem piscem fermentandi servatam esse
usque hodie prope Neapolim – dico de cibo facto e sardelis (Engraulis encrasicolus) fermentatis,
cui nomen hodiernum colatura di alici.
Prope autem Nicaeam faciunt ius piscosum pissalat,
quod sermone locali significat 'piscem sale sparsum', quodque praesertim
sumuntur una cum pane calido cepa farto nomine pissaladière.
Mea sententia tertium "nepotem" gari fieri
potest Aegyptium fesikh, id est salsamentum
e piscibus familiae Mugilidarum – qui
mugiles et in Mediterraneo, et in Rubro Mari degunt – calore Solis conditis. Fesikh sumitur a turba celebrantium diem festum veris (Sham el-Nessim). Pro
dolor, ea occasione haud raro nonnulli cenantium moriuntur propter botulismum - ephemerides Aegyptiae de hac re unoquoque anno scribunt.
* Ceterum, non esse verum – ut heri scripsi, dans, deo
gratia, signum rogationis/haesitationis – Romanos solum piscibus marinis ad garum factum
usos esse. Hodie apud Maguelonne Toussaint-Samat ("Historia naturalis ac
moralis escae") legi magnos siluros (qui in lacubus praesertim vivunt)
quoque ad muriam faciendam adhibitos esse.
** Scimus etiam de garo
castimoniali secundum ritus religiosos Iudaeorum parato, id est adhibitis
solum piscibus squamosis. Ex qua re possumus fortasse coniectare Romanos et squama
carentibus specibus usos esse, ut ex. gr. murena.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz