Nihil fere his diebus scribo, nam nihil fere alicuius
momenti audiam – ceterum non multos homines convenio, matrem semper curans
domique laborando. Unam rem tamen modo legi, de esca scilicet foetida Scandorum
Esquimensiumque.
Multi nostrum aut gustaverunt (ut ego) aut saltem audiverunt
de Suetico haringo surstroemming, qui
in pyxidibus metalicis interdum tantopere fermentatur, ut pyxides ipsae
erumpant – nonnullae societates aviariae prohibuerunt haringos surstroemming etiam in sarcinis portare.
Alteram escam specialem Scandorum – Suetorum Norvegorumque - esse gravlax, cuius nomen ipse fabulam
narrat: 'salmo de sepulcro'.
Certe scimus Romanos Graecosque garum suum habuisse, sed
alia fortasse res est ius, ille ipse piscis. Ceterum usque nuper nescivimus
multum de gari componentibus gustuque – Harry Thurston Peck in "Harpers Dictionary of
Classical Antiquities", Neoeboraci anno 1898 edito, putabat garum gustu
simili fuisse hodierno... caviario (=acupenseris ovis): a sauce made of the blood and entrails of fish salted, and
resembling caviare.
Alia ergo res ius, alius piscis, praesertim piscis in
harena putrescens (ut ille hákarl
sive squalus Grenlandicus), ullis condimentis additis. At non solum pisces ita
"condunt" Esquimenses, nam etiam phocas (praesertim magni corporis
genus Odobenus rosmarus) necnon aves kiviak, i.e. Alca torda putrefacta. Cuius foetor tantus sit, ut dicitur kiviak numquam domi sed semper ante
ianuam consumi. Sed cavete amatores escae foetidae! Anno 2013 prope oppidum
Grendlandicum Siorapaluk nonnulli homines statim post cenam kiviak mortui sunt. Re vera sumerunt non
alcas, sed valde iis similes edredones (Somateria
mollissima), cuius caro etiam post longissimam fermentationem venena valida
tenet.
Mihi placet garum Vietnamicum cui nomen linter rubra (red boat).
OdpowiedzUsuńUt Bedwere, audiui garum simile Vietnamici nyoknam esse... Vixi alioquin in Islandiâ nec mihi successit ut hákarl sumerem: cuius me taedebat.
OdpowiedzUsuń