Hactenus de somnio.
Semper putabam tantum apud Musulmanos hunc morem observari, ut templum semper sine calceis a fidelibus (aut quibuslibet hominibus) intretur. Sed modo inveni inter fragmenta servata "Saturae Menippeae" Varronis:
quod in eius [verisimile: Apollinis] dei templa calceati intro eunt, nam in oppido
quae est aedes Apollinis et quae ibi ad Herculis, ut intro eat, nemo se
exscalceatur
Inde coniectare possumus morem calceis pedibus indutis (sine scilicet se discalceando) templum introire in orbe antico potius exceptionem fuisse quam normam.
Memini quoque photographematis Pauli Wolfowitz, qui tunc erat praeses Argentariae Mundanae (World Bank), meschitam ut hospes honorabilis in quadam terra Arabica intrantem, calceis ante portam rite relictis. Tunc totum mundum vidisse impiliis (Anglice socks) eius rimas adesse, ut saepe fit apud homines "normales". Videlicet eodem die mane Wolfowitz inscientem fuisse moris se discalceandi antequam meschitam quis intret.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz