Ut modo audivi per radiophoniam, propter oblivionem neglegentiamve magistratuum, indici officiali civium honorabilium urbis Stetini (quae nunc est in Polonia, ante autem 1945 urbs erat Germanica) adhuc adesse: Vladislaum Gomułka (dictatorem communisticum Poloniae annorum 1956-70), Nikitam Khrushchev (omnibus notum dictatorem Unionis Sovieticae) necnon... Adolphum Hitler! Nemo enim curavit eos rite ac lege de indice deletum iri.
Similem ob errorem adhuc officialiter - clamant nonnulli iuris internationalis periti - exstat sui iuris urbs-civitas portuensis Gedanum (Polonice Gdańsk, Theodisce Danzig), quae condita erat Conventibus Versaliensibus anno 1920 et durabat de facto usque intium alterius belli mundani (1939), cum in Tertium Imperium Germanorum incorporata est.
Post bellum autem, quod Germania perdidit ac Polonis datus est tractus magnus terrae adhuc Theodiscae, nemo curare curavit de sorte unius urbis, quae eo facto numquam de iure cessavit esse civitas independens.
Simili modo Croatia et Slovakia adhuc... bellum gerunt contra USA, Britanniam et Unionem Sovieticam (i.e. eius legalem neptem, Russiam). Nam terrae hae, quae tempore alterius belli mundani sociae Hitlerianae erant, una cum clade Germanorum anno 1945 a vicinis sibi maioribus - in casu Croatiae: Iugoslavia imprimis Serbica, in casu Slovaciae: Bohemis ducta Bohemoslavia sive Czechoslovakia - statim devoratae sunt. Nemo tunc vaticinabatur has terras denuo sui iuris fore: Croatiam anno 1991, Slovakiam 1993. Nemo ergo bello modo finito curavit pacta firmare cum civitatibus eodem temporis puncto non-exstantibus.
Cavete ergo incolae Zagrabiae Bratislaviaeque! In quolibet temporis momento aeroplana bombifera US-Americana, Britannica aut Russica vos petere possunt:-))
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz