środa, 25 stycznia 2017

De inguinibus porro non linctis

Martinus Loch, puer ille ingeniosus nunc Cracoviensis, libros locaque interretialia Latina scrutando invenit et hoc obscaenum epigramma, auctore Jani Pannoni (humanarum scientiarum cultore Hungarico, qui vixit annis 1434-72):
307. IN MARCUM
Tempora, Marce, soles praeponere nostra vetustis; 
Adiicis hoc etiam qua ratione putes.
Nunc, inquis, media nemo iam nocte salutat
Astutum portans irrequietus ave,
Nunc fallit nemo, nemo nunc inguina lingit.
Nemo facit Florae sacra Bonaeve Deae,
Paedicant pauci, recitant mala carmina pauci,
Omnia cum scaenis amphitheatra silent,
Crimina seu portenta magis quibus ista vigebant.
Saecula quis merito praeferat illa novis.
Vis tibi versiculo me respondere sed uno,
Quod verum non est, dicere, Marce, soles.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz