Nam habent Scandinavi aemulatores sibi dignos inter
nationes Asiae Meridionalis Orientalisque. Dico ex. gr. de Coreanico hongeohoe , i.e. rajiformes fermentatas,
de quibus dicitur latrinam redolere.
Mihi verisimiliter placeat edere Khmericum prahok, id est piscem... calcatum. Sunt
hi varii pisces aquae aut stagni aut fluviatilis (non ergo marinae), ut gurami
bicolor (Trichopodus trichopterus). Intestinis
partibus privatis pisces hi re vera ab incolis quasi ritu quodam, saepe ad
carmina cantata, nudis pedibus calcantur. Re vera partim cibus, partim ius prahok similis esse posse garo, praeter
naturam ipsorum piscium, nam Romani semper(?) marinis utebantur. Propter
rancorem nuncupatur interdum prahok caseus
Khmericus. Post calcationem pisces relinquuntur per diem in pleno Sole, deinde
sale addito ponuntur in amphoras ad fermentationem 20 dierum aut etiam trium
annorum.
De his rebus legens, inveni quoque ius Britannorum Worcestershire minime ex India oriundum
(ubi nulla similis res in culina invenitur); originem Indicam verisimiliter
fabulam fuisse fictam ad meliorem venditionem iuris. Utcumque res sese habent,
certum est "primum ex India huius iuris importatorem", dominum Marcum
Sandys, qui munere gubernatoris civitatis Bengal fungeretur, numquam... vixisse.
Id est, adfuisse gentem baronum Sandys, etiam saltem unum Marcum (1798-1863),
sed hic nil communis cum India habuit.
Alia legenda pertinet ad lutefisk (Norvegice 'piscis salnitratus'), id est gadum
fermentatum, quem manducant praesertim tempore brumali. Fabula fert piscem ita
paratum posuit primum in mensam invasoribus Varangis ipse sanctus Patricius,
patronus Hiberniae (=Irlandiae), sperans se eodem modo cenantes necaturum. Sed
stomachi Varangici solidissimi se praebuerunt, at aggressoribus Scandinavicis esca
nova placere etiam mox videbatur. Meminisse tamen debemus sanctum Patricium
vixisse nonnullis saeculis antequam Insula Viridis a Varangis primum petita
sit.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz